Heavenly Doctrine (Tafel) n. 144

Previous Number Next Number See English 

144. Liberum faciendi bonum, et liberum faciendi malum, inter se tantum differunt ac distant, quamvis in externa specie similia apparent, quantum caelum et infernum; est quoque liberum faciendi bonum ex caelo, et vocatur liberum caeleste; at liberum faciendi malum est ex inferno, et vocatur liberum infernale: quantum etiam homo est in uno, tantum non est in altero; nemo enim duobus dominis servire potest (Matth. vi. 24): quod etiam inde patet, quod qui in libero infernali sunt, credant quod servum et coactum sit non licere velle malum et cogitare falsum ex lubitu; at quod qui in libero caelesti sunt, horreant velle malum et cogitare falsum, et si cogerentur ad illa, cruciarentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church