68. Quod a Christianis aegre haberi possit idea quod Divinum, quod Pater vocatus, sit in Ipso, quia considerant Divinum Patris, ex eo quod creaverit universum, non posse esse in Humano: et tunc, ex idea universi caeli et universi mundi, quod non concipi (7) possit in Humano corpore. Ex idea extensi et spatii cogitant; cum tamen de ipso Divino non cogitandum est ex idea extensi aut spatii; sic enim pro Deo cogitatur purissimum Naturae et universi aspectabilis: ex qua idea homo fit homo naturalis, et tandem atheus, agnoscens Naturam pro creatore: cum tamen idea extensi et spatii non datur in mundo spirituali, ubi spatia sunt modo apparentiae spatii; et de qua re videatur opus De Caelo et Inferno. Sed de Deo non alia idea erit quam ut de Divino Homine; et de creatione universi caeli et mundi, (1) quam sicut ex Sole qui est Divinus amor; et de Divino procedente, ex quo [universum] caeli et mundi, haberi potest idea extensi, imprimis in naturali mundo.