67. Qualis idea est de Domino apud illos qui in doctrina trinitatis Personarum sunt; quod (5) ponant Divinum Ipsius supra, item extra Illum; et causae, quia cogitant de (6) Humano sicut de vulgari homine; (ita separant;) tum de Divino Patris cum quo conjunctus est: et sic loquuntur de conjunctione Patris cum Domino, et non de conjunctione ipsius Divini Domini, et illius conjunctione cum Humano. Inde est quod adeant Patrem ut misereatur propter Filium; per quod cogitationes ascendunt supra Dominum, et prorsus nihil cogitant de Divino Domini secundum fidem Athanasianam: cum tamen id est plane contra fidem ecclesiae; in fide enim Athanasiana conjunctum est Divinum Humano Ipsius, sicut anima corpori, et in Ipso, etc.