Athanasian Creed (Harley) n. 216

Previous Number Next Number See English 

216. Etiam homo quod ex patre habet est ipse amor, seu ipsa affectio, quia ille est ipsa vita hominis, et corpus vivit ex eo; ita [patet] quod ipsa vita hominis sit ex patre, et nihil vitae ex matre. Cum itaque ipsa Vita fuit Divina, seu Divinus Amor, et corpus est modo obedientia, inde clare sequitur quod Dominus ut Homo sit Deus. (Adducatur primo et quoque ultimo hoc apud Lucam (1) i. 34, 35.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church