Athanasian Creed (Harley) n. 215

Previous Number Next Number See English 

215. Quod Primo Loco, et Quod Ultimo.

Notum ex binis locis apud Matthaeum et apud Lucam adductis, quod Dominus sit Filius Dei, seu quod Pater Ipsius fuerit ipsum Divinum quod universum (6) creaverat. Si itaque est Filius Dei ut Homo sequitur quod etiam Dominus ut Homo sit Deus. Notum est quod omnis [homo] dicatur ex patre, et dicatur filius ipsius, ex hoc ideo, quia vita cujusvis hominis est ex patre, et induitio solum ponatur in matre: inde est quod, (7) cuivis homini sit nomen ex patre et non ex matre. Cur itaque, cum notum est quod Pater Ipsius esset Ipsius Divinum, (8) dicitur in ecclesia "Filius Mariae," et inde creditur quod Dominus inde natus fuerit (9) merus homo, seu non Deus quoad Humanum?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church