Conjugial Love (Chadwick) n. 75

Previous Number Next Number See English 

75. Primum Memorabile. Quondam cum meditatus sum de Amore conjugiali, captavit mentem desiderium sciendi, qualis ille Amor fuerat apud illos, qui in Saeculo Aureo vixerunt, et postea qualis apud illos qui in Saeculis sequentibus, quae ex Argento, Cupro, et Ferro, vocantur: et quia novi, quod omnes qui in illis Saeculis bene vixerunt, in Coelis sint, oravi ad Dominum, ut liceret mihi cum illis loqui et instrui: et ecce adstitit mihi Angelus, et dixit, "missus sum a Domino ut sim ductor et comes; ac primum te ducam et comitabor ad illos, qui vixerunt Primo Aevo seu Saeculo, quod vocatur Aureum:" et dixit, "est ad illos via ardua; est per Sylvam opacam, quam nemo potest transire, nisi duce dato a Domino." [2] Eram in spiritu, et accinxi me viae, et convertimus facies ad Orientem; et in pergendo vidi Montem, cujus altitudo pertigit ultra regionem nubium: transivimus desertum magnum, et pervenimus in Sylvam ex variis arborum generibus confertam, et ex densitate illarum opacam, de qua Angelus praedixit: sed erat Sylva illa secta in plures tramites angustos; et dixit Angelus, quod totidem ambages errorum sint, et quod nisi aperiantur oculi a Domino, ac videantur Oleae pampineis vitibus circumcinctae, ac ferantur gressus ab Olea ad Oleam, abiturus sit viator in Tartara, quae circum circa ad latera sunt: "haec Sylva talis est, propter finem, ut custodiatur aditus; non enim alia Gens quam Primaeva super Monte illo habitat." [3] Postquam intravimus Sylvam, aperti sunt oculi, ac vidimus hic et ibi Oleas circumligatas vitibus, e quibus pendebant botri coloris cyanei, et Oleae erant in perpetuos orbes dispositae; quare secundum conspectum illarum circuivimus et circuivimus; et tandem vidimus Lucum ex altis cedris, et super illarum ramis aliquas Aquilas; quibus visis dixit Angelus, "nunc in Monte sumus non procul a vertice ejus;" et perreximus, et ecce post Lucum Campus rotundus, ubi pascebant Agni et Agnae, quae erant formae repraesentativae status innocentiae et pacis Montanorum: hunc Campum pertransivimus, et ecce visa sunt Tabernacula et Tabernacula, ad plura millia antrorsum et ad latera in omnem extensionem visus; et dixit Angelus, "nunc sumus in Castris, ibi Exercitus Domini Jehovih; ita se et habitationes suas vocant; Antiquissimi hi, dum in Mundo fuerunt, habitaverunt in Tabernaculis, quare etiam nunc in illis habitant: sed flectamus viam ad Meridiem, ubi sunt Sapientiores illorum, ut conveniamus aliquem, cum quo sociemus sermonem." [4] In eundo vidi e longinquo tres pueros et tres puellas sedentes ad januam cujusdam Tentorii, sed illi et illae, cum appropinquavimus, visi sunt sicut viri et mulieres mediae staturae; et dixit Angelus, "omnes incolae hujus Montis apparent e longinquo sicut Infantes, quia in statu innocentiae sunt, ac Infantia est apparentia Innocentiae." Hi Viri nobis visis accurrerunt, et dixerunt, "unde estis, et quomodo huc venistis; facies vestrae non sunt e faciebus nostri Montis;" at Angelus retulit ac narravit copiam accessus per Sylvam, et causam adventus; quibus auditis, unus ex tribus Viris invitavit et introduxit nos in Tabernaculum suum: Vir erat amictus pallio hyacinthini coloris, ac tunica ex lana candida; et ejus Uxor amicta erat toga purpurea, et subter tunica pectorali ex bysso acupicto: [5] et quia in cogitatione mea erat desiderium cognoscendi Conjugia Antiquissimorum, intuebar per vices Maritum et Uxorem, et animadverti quasi unitatem animarum illorum in faciebus, et dixi, "vos duo estis unum;" et respondit Vir, "sumus unum; est illius vita in me, et mea in illa; sumus duo Corpora, sed una Anima; est unio inter nos sicut est duorum tentoriorum in Pectore, quae vocantur Cor et Pulmo; illa est meum Cor et ego sum illius Pulmo; sed quia per Cor hic intelligimus amorem, et per Pulmonem sapientiam, est illa Amor meae sapientiae, et ego sum Sapientia illius amoris; quare amor ejus ab extra{1} obvelat meam sapientiam, et sapientia mea ab intra inest ejus amori: inde, sicut dixisti, est apparentia unitatis animarum in faciebus nostris:" [6] et tunc quaesivi, "si talis unio est, num potis es spectare ad aliam Mulierem quam ad tuam;" et respondit, "possum, sed quia Uxor unita est meae Animae, nos duo spectamus simul, et tunc non potest hilum libidinis intrare, nam dum aspicio aliorum uxores, aspicio illas per meam Uxorem, quam unice amo; et quia haec mea perceptibilis est omnium inclinationum mearum, ut intermedia dirigit cogitationes meas, et abstrahit omne discors, et una indit frigus et horrorem pro omni incasto; quare nobis hic tam impossibile est ex libidine spectare aliquam uxorem consocii, sicut est spectare ex umbra tartarea lucem nostri Coeli; ideo nec datur apud nos aliqua idea cogitationis, et minus aliqua vox loquelae pro illecebris amoris libidinosi;" non potuit enuntiare scortationem, quia castitas Coeli illorum obnitebatur: et dixit mihi Angelus ductor, "audis nunc loquelam Angelorum hujus Coeli, quod sit loquela sapientiae, quia loquuntur ex causis." [7] Post hoc, circumspexi, et vidi Tabernaculum illorum sicut obductum auro, et quaesivi, "unde hoc;" respondit, quod sit "ex flammea luce, quae sicut aurum coruscat, irradiat, et stringit aulaea Tabernaculi nostri, dum in sermone de Amore Conjugiali sumus; Calor enim e nostro Sole, qui in sua essentia est Amor, se nudat tunc, ac tingit lucem, quae in sua essentia est Sapientia, colore suo, qui est aureus; et hoc fit, quia Amor conjugialis in sua origine est Ludus Sapientiae et Amoris, Vir enim natus est ut sit Sapientia, ac Foemina ut sit amor sapientiae viri; inde sunt delitiae istius ludi in Amore conjugiali et ex illo inter nos et uxores nostras. Nos hic per millia annorum perspeximus, quod delitiae illae quoad copiam, gradum, et virtutem, praestantes et eminentes sint secundum cultum Domini Jehovih apud nos, e quo Coelestis illa unio, seu Coeleste illud Conjugium, quod est Amoris et Sapientiae, influit." [8] His dictis, vidi lucem magnam super Colle in medio inter Tabernacula; et quaesivi, "unde illa Lux;" dixit, "est ex Sanctuario Tabernaculi nostri Cultus;" et interrogavi, num liceat accedere, et dixit, quod liceat; et accessi, et vidi Tabernaculum extra et intra secundum descriptionem prorsus simile Tabernaculo, quod pro filiis Isra'lis in deserto aedificatum est, cujus forma Mosi super Monte Sinai monstrata est, Exod: XXV:40. Cap: XXVI:30. et quaesivi, quid intus in Sanctuario illo, unde tanta Lux; et respondit, "est Tabula, cui inscriptio est, Foedus inter Jehovam et Coelos;" plura non dixit: [9] et quia tunc in accinctu abeundi eramus, quaesivi, "num aliqui, dum fuistis in Mundo naturali, ex vobis vixerint cum pluribus, quam cum una Uxore;" respondit, quod non sciat unum; "nam non potuimus cogitare de pluribus; dixerant nobis illi qui cogitaverant, quod illico coelestes beatitudines animarum illorum recesserint ab intimis ad extrema corporis illorum usque ad ungues, et simul cum illis encomia virilitatis; hi, dum hoc perceptum est, ejecti sunt e terris nostris." His dictis, cucurrit vir ad Tabernaculum suum, et rediit cum Malogranato, in quo fuit copia seminum ex auro; et donavit, et deportavi, quod mihi erat signum, quod fuerimus cum illis, qui in Saeculo aureo vixerunt. Et tunc post salutationem pacis abivimus, et rediimus domum. @1. Prima editio: abextra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church