74. Haec Sex Memorabilia, quae sunt e Mundo Spirituali de Amore Conjugiali, revelant qualis ille Amor fuerat in Primis Aevis, et qualis post illa, et qualis hodie est; ex quibus constat, quod ille Amor a sanctitate et puritate sua successive recesserit, usque dum factus est scortatorius; sed quod tamen sit spes reductionis ejus in primaevam seu antiquam suam Sanctitatem.{1} @1. Haec paragraphus in prima editione signis citationis inclusa est.$