Conjugial Love (Chadwick) n. 507

Previous Number Next Number See English 

507. I. Quod per libidinem varietatum intelligatur libido scortationis prorsus dissoluta. Haec Libido insinuat se apud illos, qui in adolescentia relaxarunt vincula pudicitiae, et quibus copia meretricum non defuit, imprimis si nec opulentia impendendi quaestus: hanc libidinem inserunt et irradicant sibi per inordinatas et illimitatas scortationes, et per cogitationes nullius pudoris de Amore sexus foeminini, et per confirmationes quod Adulteria non sint mala, et prorsus non peccata. Haec Libido apud illos progrediendo crescit, usque ut foeminas totius Mundi cupiant, ac ut velint turmas, ac unam novam quotidie. Quoniam haec libido ejicit se ex amore sexus communi cuivis homini implantato, et prorsus ex amore unius e sexu qui est conjugialis, ac injicit se in cordis exteriora ut delitium amoris separatum ab illis, et tamen ex illis, ideo irradicatur cuticulis tam penitus, ut postquam elanguerunt vires, remaneat in tactu. Hi nihili faciunt Adulteria, quare de toto sexu foeminino cogitant sicut de communi Scorto, et de conjugio sicut de communi Meretricatu, et sic impudicitiam immiscent pudicitiae, et ex mixto insaniunt. Ex his patet, quid per Libidinem varietatum hic intelligitur, quod Libido scortationis prorsus dissoluta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church