Conjugial Love (Chadwick) n. 506

Previous Number Next Number See English 

506. De Libidine Varietatum Per Libidinem varietatum, de qua hic agitur, non intelligitur Libido fornicationis, de qua in suo Capite actum est; haec tametsi promiscua et vaga solet esse, usque non infert libidinem varietatum, nisi dum excedit modum, et fornicator spectat numerum, et de illo ex cupidine jactat; haec idea initiat hanc libidinem, sed qualis fit in sua progressione, non potest distincte percipi, nisi in aliqua serie, quae erit haec. I. Quod per Libidinem varietatum intelligatur libido scortationis prorsus dissoluta. II. Quod Libido illa sit amor et simul fastidium pro sexu. III. Quod Libido illa prorsus adnihilet amorem conjugialem apud se. IV. Quod illorum sors post mortem misera sit, quoniam illis vitae intimum non est. Sequitur horum explicatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church