Conjugial Love (Chadwick) n. 499

Previous Number Next Number See English 

499. XVIII. Sed quod rationalitate illa utantur dum in externis sunt, sed abutantur dum in suis internis. In externis sunt, dum loquuntur foris et in caetu, in suis internis autem cum domi aut secum: experire si vis; adduc aliquem talem, ut pro exemplo, quendam ex ordine vocatum Jesuitam,{1} et fac ut de Deo, de Sanctis Ecclesiae, deque Coelo et Inferno, loquatur in Caetu, aut doceat in Templo, et audies illum plus rationalem Zeloten, quam quempiam alium; forte etiam te ad gemitus et lachrymas pro salute adiget: sed assume illum in domum tuam, extolle illum supra [solitos] Ordines, voca illum Patrem sapientiae, et fac te amicum, usque dum aperit cor suum, et audies, quid tunc de Deo, de Sanctis Ecclesiae, ac de Coelo et Inferno, concionaturus est, videlicet quod sint phantasiae ac elusiones, et sic inventa animarum vincula, quibus magnos et parvos, divites et pauperes, captent et ligent, et sub jugo Dominii sui contineant. Haec sufficiant pro illustratione, quid intelligitur per quod homines naturales usque ad corporeos, rationalitate humana polleant sicut alii, at quod illa utantur dum in externis sunt, sed abutantur dum in suis internis. Consequentia inde est, quod non judicandum sit de aliquo ex sapientia oris, sed una ex sapientia vitae ejus. @1. Prima editio: Jesvitam,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church