Conjugial Love (Chadwick) n. 498

Previous Number Next Number See English 

498. XVII. Quod [tamen]{1} usque rationalitate humana polleant sicut alii. Quod homo naturalis, sensualis, et corporeus, aeque rationalis quoad intellectum sit sicut homo spiritualis, demonstratum mihi est ex satanis et diabolis ex venia assurgentibus ex Inferno, et colloquentibus cum spiritibus angelicis in Mundo spirituum, de quibus passim in Memorabilibus; sed quia Amor voluntatis facit hominem, et hic trahit intellectum in consensum, ideo tales non rationales sunt, nisi quam in statu remoto ab amore voluntatis; at dum in hunc amorem iterum redeunt, insaniunt pejus quam ferae. Atqui homo sine facultate elevandi intellectum supra amorem voluntatis, non foret homo sed bestia, bestia enim facultate{2} illa non gaudet; consequenter nec potuisset eligere quicquam, et ex electione facere quod bonum est, et quod conducit, et sic non potuisset reformari, et duci ad Coelum, et vivere in aeternum. Exinde est, quod Adulteri ex proposito et confirmato, tametsi mere naturales, sensuales, et corporei sunt, usque dote intelligendi seu rationalitate polleant sicut alii; sed cum in libidine adulterii sunt, et ex illa de illa cogitant et loquuntur, non rationalitate ista gaudent; causa est, quia tunc caro agit in spiritum, et non spiritus in carnem. At sciendum est, quod hi tandem post mortem fiant stupidi; non quod illis auferatur facultas sapiendi, sed quod non velint sapere, quoniam sapientia injucundat illos. @1. Sic in n. 478 supra.$ @2. Prima editio: falcultate$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church