385. DE CONJUNCTIONE AMORIS CONJUGIALIS CUM AMORE INFANTUM Sunt indicia quae manifestant, quod Amor conjugialis et Amor infantum, qui vocatur Storge, conjuncti sint; et quoque sunt indicia, quae inducere possunt fidem quod non conjuncti sint; datur enim amor infantum apud conjuges qui ex corde se amant, et datur apud conjuges qui corde dissident; et quoque apud separatos, et quandoque tenerior et fortior apud hos quam apud illos; sed quod usque amor infantum cum amore conjugiali perpetuo conjunctus sit, constare potest ex origine ejus, ex qua influit; quae tametsi variatur apud recipientes, usque manent illi amores indivulsi, plane sicut finis primus in fine ultimo, qui est effectus; finis primus amoris conjugialis est procreatio sobolis, et finis ultimus, qui est effectus, est soboles procreata; quod primus finis se inferat in effectum, ac inibi sit sicut in suo primordio, et non recedat ab illo, potest videri ex rationali intuitione progressionis finium et causarum in suo ordine ad effectus: sed quia ratiocinia perplurium non ordiuntur nisi quam ex effectibus, et ex illis procedunt ad aliquas consequelas, et non ex causis, et ex his analytice ad effectus, et sic porro,{1} ideo rationalia lucis non possunt non fieri obscura nubis, unde deviationes a veris oriundae ex apparentiis et fallaciis. Ut autem videatur, quod amor conjugialis et amor infantum interius conjuncti sint, tametsi exterius disjuncti, demonstrabitur in hoc ordine. I. Quod binae Sphaerae universales procedant a Domino ad conservandum Universum in statu creato; quarum una est Sphaera procreandi, ac altera Sphaera tutandi procreata. II. Quod binae illae Sphaerae universales unum faciant cum Sphaera Amoris conjugialis, et cum Sphaera Amoris infantum.{2} III. Quod binae illae Sphaerae universaliter et singulariter influant in omnia Coeli et in omnia Mundi, a primis ad ultima. IV. Quod Sphaera amoris infantum, sit sphaera tutelae et sustentationis illorum, qui semetipsos tutari et sustentare nequeunt. V. Quod haec Sphaera afficiat tam malos quam bonos, ac disponat unumquemvis ad amandum, tutandum, et sustentandum suam progeniem ex proprio amore. VI. Quod haec Sphaera afficiat sexum foemininum principaliter, ita matres, et{3} sexum masculinum seu patres ab illis. VII. Quod haec Sphaera etiam sit sphaera innocentiae et pacis a Domino. VIII. Quod Sphaera innocentiae influat in Infantes, et per illos in parentes, et afficiat. IX. Quod etiam influat in animas parentum, et conjungat se cum eadem sphaera apud infantes; et quod imprimis insinuetur per tactum. X. Quod in eo gradu, in quo recedit innocentia apud infantes, etiam remittatur affectio et conjunctio, et id successive usque ad separationem. XI. Quod status rationalis innocentiae et pacis apud parentes erga infantes, sit quod nihil sciant et possint ex se, sed ex aliis, imprimis ex patre et matre; et quod ille status etiam successive recedat, sicut sciunt et possunt ex se et non ex illis. XII. Quod Sphaera illa in ordine a fine per causas in effectus progrediatur, ac periodos faciat; per quas conservatur Creatio in statu praeviso et proviso. XIII. Quod Amor infantum descendat, et non ascendat. XIV. Quod alius status amoris uxoribus sit ante conceptionem, et alius post illam usque ad partum. XV. Quod Amor conjugialis cum amore infantum apud parentes conjungatur per causas spirituales et inde naturales. XVI. Quod amor infantum et liberorum alius sit apud conjuges spirituales, et alius apud naturales. XVII. Quod apud spirituales sit ille amor ab interiori seu priori, apud naturales autem ab exteriori seu posteriori. XVIII. Quod inde sit, quod ille amor sit apud conjuges qui se mutuo amant, et quoque apud conjuges, qui se prorsus non amant. XIX. Quod amor infantum post mortem maneat, imprimis apud mulieres. XX. Quod Infantes sub auspicio Domini per illas educentur, ac statura et intelligentia crescant sicut in Mundo. XXI. Quod ibi a Domino provideatur, ut apud illos innocentia infantiae fiat innocentia sapientiae, ac ut sic infantes fiant angeli. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Prima editio: porro;$ @2. Prima editio: infantum,$ @3. Prima editio: at (sed cf. n. 393 infra et in Indice)$