Conjugial Love (Chadwick) n. 382

Previous Number Next Number See English 

382. "Quid Origo pulchritudinis aliud quam Amor, qui cum influit in oculos juvenum, et accendit illos, fit pulchritudo, quare Amor et Pulchritudo res eadem sunt; Amor enim ab intimo subpingit faciem virginis nubilis quadam flamma, ex cujus transparentia est aurora et purpura vitae ejus; quis non scit quod flamma illa mittat radios in ejus oculos, et ex his ut centris in orbem faciei se effundat, et quoque se demittat in pectus, ac incendat cor, et sic afficiat, non aliter quam ignis calore et luce adstantem; Calor ille est Amor, et Lux illa est amoris pulchritudo. Totus orbis firmat consensu, quod quisque sit amabilis et pulcher secundum suum amorem; sed usque est alius amor Sexus masculini, et alius amor Sexus foeminini; amor masculinus est amor sapiendi, et amor foemininus est amor amandi amorem sapiendi in masculo; quantum itaque juvenis est amor sapiendi, tantum est amabilis et pulcher virgini, et quantum virgo est amor sapientiae juvenis, tantum illa est amabilis et pulchra juveni; quare sicut amor obviat et osculatur amorem alterius, ita quoque pulchritudines: concludo itaque quod Amor formet pulchritudinem in instar sui."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church