Conjugial Love (Chadwick) n. 381

Previous Number Next Number See English 

381. Alterum Memorabile. Quondam cum circumspexi in Mundum spirituum, vidi e longinquo Palatium circumcinctum et quasi obsessum a turba; et quoque vidi accurrentes multos; quod cum miratus, velociter extuli me domo, et unum accurrentem quaesivi, quod rei ibi; ille retulit, quod Tres novi advenae e Mundo sublati fuerunt in Coelum, et viderint magnifica ibi, et quoque Virgines et Uxores stupendae pulchritudinis, ac demissi e Coelo illo intraverint in illud Palatium, ac narraverint quae viderant, imprimis quod tales pulchritudines, quales oculi illorum nusquam viderunt, nec videre possunt nisi a luce aurae coelestis illustrati: dixerunt de se, quod fuerint in Mundo Oratores, ex Regno Galliae, et quod operam dederint facundiae, et quod nunc supervenerit illos cupido orandi de Origine pulchritudinis. Hoc quia in vicinia notum factum est, affluxit multitudo audiendi causa. His auditis, properavi etiam ego, et intravi, et vidi Tres illos viros stantes in medio, indutos togis coloris sapphirini, quae ex filis intextis auri secundum versuram exsplenduerunt sicut aureae; steterunt post quoddam pulpitum prompti ad fandum, et mox super gradum post pulpitum surrexit unus oraturus de Origine pulchritudinis Sexus foeminini, et protulit haec.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church