Conjugial Love (Chadwick) n. 355

Previous Number Next Number See English 

355. Alterum Memorabile. Quondam cum prospexi in Mundum Spirituum, vidi in quodam Prato viros indutos vestibus similibus, quibus homines Mundi, ex quo cognovi, quod nuper e Mundo advenerint: accessi ad illos, et steti ad latus, ut auscultarem, quid inter se loquerentur; loquebantur de Coelo; et unus inter illos, qui aliquid de Coelo novit, dixit, quod ibi sint Mirabilia, quae nusquam ab aliquo credi possunt, nisi viderit; ut quod sint Horti paradisiaci, Palatia magnifica constructa architectonice quia ab ipsa arte, splendentia sicut ex auro, ante quae Columnae ex Argento, super quibus Formae coelestes ex lapidibus pretiosis; et quoque Domus ex jaspide et sapphiro, ante quas Porticus augusti per quos intrant{1} Angeli; ac intus in domibus Decoramenta, quae neque arte, neque voce, exprimi possunt. [2] "Quod ipsos Angelos attinet, sunt ex utroque sexu; sunt Juvenes et Mariti, et sunt Virgines et Uxores; Virgines tam pulchrae, ut non detur instar talis pulchritudinis in Mundo; at Uxores adhuc pulchriores, quae apparent sicut genuinae effigies Amoris coelestis, ac Mariti illarum sicut effigies sapientiae coelestis; et omnes hi sunt adolescentes juvenes; et quod plus est, non scitur ibi quid alius amor sexus quam amor conjugialis; et quod miraturi estis, est Maritis perpetua facultas delitiandi." Novitii illi Spiritus, cum audiverunt, quod non alius amor sexus ibi esset quam Amor conjugialis, et quod illis perpetua facultas delitiandi esset, riserunt inter se, et dixerunt, "loqueris incredibilia; talis facultas non dabilis est; narras forte fabulas." [3] Sed tunc quidam Angelus e Coelo inopinato stetit in medio illorum, et dixit, "audite me quaeso; sum Angelus Coeli, et cum Uxore mea vixi nunc mille annis, et per illos in simili flore aetatis, in quo vos me hic videtis; est mihi hoc ex Amore conjugiali cum uxore mea; et possum asseverare, quod mihi perpetua illa facultas fuerit et sit; et quia percipio quod vos credatis hoc non dabile esse, loquar de hac re cum vobis ex rationibus secundum lucem intellectus vestri: non scitis aliquid de statu primaevo hominis, qui a vobis vocatur status integritatis; in illo statu fuerunt omnia interiora mentis aperta usque ad Dominum, et inde illa in Conjugio amoris et sapientiae, seu boni et veri; et quia bonum amoris et verum sapientiae se perpetuo amant, perpetuo{2} volunt uniri; et cum aperta sunt interiora mentis, ille conjugialis spiritualis amor cum suo perpetuo{3} nisu libere defluit, et sistit illam facultatem. [4] Ipsa anima hominis, quia est in conjugio boni et veri, non modo in perpetuo nisu unitionis illius est, sed etiam in perpetuo nisu fructificationis et productionis suae similitudinis, et cum interiora hominis usque ab anima ex illo conjugio patula sunt, ac interiora continue spectant effectum in ultimis ut finem ut existant, inde perpetuus ille nisus fructificandi et producendi sui instar, qui est animae, fit corporis; et quia ultimum operationis{4} animae in corpore apud duos conjuges est in ultima amoris ibi, et haec a statu animae pendent, patet unde est hoc perpetuum illis. [5] Quod etiam sit perpetua fructificatio, est quia Universalis sphaera generandi et propagandi coelestia quae amoris sunt, et spiritualia quae sapientiae, et inde naturalia quae sunt prolum, procedit a Dominum, et implet universum Coelum et Universum Mundum, et Sphaera illa coelestis implet animas omnium hominum, et descendit per mentes illorum in corpus usque ad ultima ejus, et dat vim generandi: sed haec non potest dari aliis, quam apud quos patet transitus ab anima per mentis superiora et inferiora in corpus ad ejus ultima, quod fit apud illos, qui in statum primaevum creationis se patiuntur reduci a Domino: asseverare possum, quod mihi nunc per mille annos nusquam defuerit facultas, nec vis, nec virtus, et quod prorsus non sciverim aliquid de diminutione virium, quoniam hae per continuum influxum Sphaerae supradictae universalis continue novantur, et tunc quoque laetificant animum, et non contristant sicut apud illos, qui patiuntur jacturam illarum. [6] Praeterea Amor vere conjugialis est prorsus sicut Calor vernalis, ex cujus influxu omnia spirant ad germinationes et fructificationes; nec alius Calor in Coelo nostro est; quare apud Conjuges ibi est Vernum in perpetuo suo conatu, et hic perpetuus conatus est, a quo illa virtus est. Sed fructificationes apud nos in Coelis, sunt aliae quam apud illos in terris; apud nos sunt fructificationes spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri; Uxor ex sapientia Mariti recipit in se amorem ejus, et Maritus ex amore ejus in Uxore recipit in se sapientiam, imo Uxor actualiter formatur in amorem sapientiae Mariti, quod fit per receptiones propagationum animae ejus cum delitio oriundo ex eo, quod velit esse sapientiae sui Mariti amor; ita fit illa a Virgine Uxor, et similitudo; inde etiam amor cum intima sua amicitia apud uxorem, ac sapientia cum sua felicitate apud Maritum perenniter crescit, et hoc in aeternum; hic est Status Angelorum Coeli." [7] Cum Angelus haec loquutus est, aspexit illos qui nuper e Mundo venerunt, et dixit illis, "nostis quod vos dum in virtute amoris fuistis, amaveritis conjuges vestras, et quod post delitium averteritis vos; sed non nostis, quod nos in Coelo non amemus conjuges ex virtute illa, sed quod virtus nobis sit ex amore, et quod quia perpetuo amamus conjuges, perpetuum nobis illud sit: quare si potestis invertere statum, potestis hoc comprehendere; annon qui perpetuo amat conjugem, tota mente et toto corpore amat illam; amor enim vertit omnia mentis et omnia corporis ad id quod amat, et quia id reciproce fit, conjungit illos ita ut fiant sicut unum." [8] Ulterius dixit, "non loquar vobis de Amore conjugiali a creatione insito masculis et foeminis, et de inclinatione illorum ad legitimam conjunctionem, nec de facultate prolificandi in Masculis, quae unum facit cum facultate multiplicandi sapientiam ex amore veri; et quod quantum homo amat sapientiam ex amore ejus, seu verum ex bono, tantum sit in amore vere conjugiali et in ejus comite virtute." @1. Prima editio: inrrant$ @2. Prima editio: et perpetuo$ @3. Prima editio: perpetua$ @4. Prima editio: operationls$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church