Conjugial Love (Chadwick) n. 354

Previous Number Next Number See English 

354. Angeli hoc sermone finito abiverunt, et venerunt bini Sacerdotes una cum Viro, qui in Mundo fuerat Legatus Regni, et illis retuli quae audiveram ex Angelis; quibus auditis, coeperunt inter se disceptare de Intelligentia et Sapientia, et inde Prudentia, num sint a Deo, vel num ab homine; ardens erat disceptatio; Tres illi corde crediderunt similiter, quod sint ab homine quia in homine, et quod ipsa perceptio et sensatio quod ita sit, id confirment; sed Sacerdotes, qui tunc erant in Zelo Theologico, dicebant, quod nihil intelligentiae et sapientiae, et sic nihil prudentiae, sit ab homine; at cum Legatus regerebat, quod sic nec aliquid cogitationis, dicebant quod non aliquid: at quia perceptum est in Coelo, quod Tres illi in simili fide essent, dictum est Legato Regni, "indue vestes sacerdotis, et crede te sacerdotem esse, et tunc loquere;" ac induit et credidit; et tunc alte loquutus est, quod nihil intelligentiae et sapientiae, et inde nihil prudentiae usquam dari possit nisi a Deo, ac sueto eloquio argumentis rationalibus pleno id demonstravit; peculiare est in Mundo Spirituali, quod spiritus cogitet se talem esse, qualis super illum est vestis; causa est, quia Intellectus vestit unumquemvis ibi. [2] Postea e Coelo binis illis Sacerdotibus etiam dictum est, "exuite vestes vestras, ac induite vestes Ministrorum Politicorum, et credite quod illi sitis;" ac fecerunt ita, et tunc simul cogitaverunt ex interiori se, et loquuti ex argumentis, quae intus foverant pro Intelligentia propria. Eo momento apparuit Arbor circa viam, et dicebatur illis, "est Arbor scientiae boni et mali; cavete vobis ne edatis ab illa;" at usque tres illi infatuati propria intelligentia arserunt cupiditate edendi ex illa, et dicebant inter se, "cur non; estne bonus fructus;" et accesserunt et ederunt: actutum tunc, tres illi, quia in simili fide fuerunt, amici cordis facti sunt, et viam propriae intelligentiae, quae in Infernum tetendit, simul iniverunt; sed usque hos vidi reduces inde, quia nondum erant praeparati.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church