Conjugial Love (Chadwick) n. 195

Previous Number Next Number See English 

195. X: Quod formatio illa ab uxore fiat per conjunctionem suae voluntatis cum interna viri. Quod apud Virum sit sapientia rationalis et sapientia moralis, et quod uxor se conjungat cum illis quae sunt sapientiae moralis apud virum, videatur supra n. 163. 164. 165; illa quae sunt sapientiae rationalis, faciunt intellectum viri, et illa quae sunt sapientiae moralis, faciunt voluntatem ejus; cum his quae faciunt voluntatem viri, uxor se conjungit: idem est, sive dicatur quod uxor conjungat se, sive dicatur quod conjungat suam voluntatem voluntati viri, quia uxor nata est voluntaria, et inde ex voluntate agit quod agit. Quod dicatur cum voluntate interna viri, est quia voluntas viri in intellectu illius sedem habet, ac intellectuale viri est intimum foeminae, secundum illa quae de formatione foeminae a viro, supra n. 32, et pluries posthac, tradita sunt: est quoque viris voluntas externa, sed haec saepius trahit ex simulatione et dissimulatione; hanc perspicit uxor, at cum hac non conjungit se nisi simulatorie aut lusorie.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church