194. IX. Quod formatio illa fiat ab Uxore modis arcanis, et quod hoc intelligatur per quod foemina creata sit dormiente viro. Legitur in Libro Creationis, quod Jehovah Deus cadere fecerit somnum gravem super Adamum, ut obdormiret, et tunc sumserit unam de costis ejus, et aedificaverit illam in mulierem, Cap. II:21.22;{1} quod per somnum et obdormitionem viri, significetur plenaria ignorantia ejus, quod uxor formetur et sicut creetur ab illo, patet ex ostensis in praecedente Capite, et quoque in hoc, de insita prudentia et circumspectione uxorum, ne quicquam evulgent de Amore suo, nec de assumptione affectionum vitae viri, et sic transcriptione ejus sapientiae in se; quod hoc fiat ab uxore, nesciente et quasi dormiente marito, ita modis arcanis, patet ab explicatis supra n. 166. 167. 168. seqq.; ubi etiam illustratur, quod prudentia id peragendi mulieribus a creatione, et inde a nativitate, insita sit, propter causas, quae sunt necessitates, ut conjugialis amor, amicitia, et confidentia, et sic beatitudo cohabitationis, et felicitas vitae, constabiliantur; quare ut hoc rite fiat, injunctum est viro, ut relinquat patrem et matrem, et adhaereat uxori, Genes. II:24. Matth. XIX:4.5; [2] per patrem et matrem, quos vir relinquet, in sensu spirituali intelligitur ejus proprium voluntatis et proprium intellectus, et proprium voluntatis hominis est amare se, et proprium intellectus ejus est amare suam sapientiam; et per adhaerere significatur addicare se amori uxoris; quod duo Propria illa sint mala internecina viro, si permanent apud illum, et quod amor duorum illorum vertatur in amorem conjugialem, sicut vir adhaeret uxori, hoc est, recipit amorem ejus, videatur mox supra n. 193, et alibi. Quod per dormire significetur in ignorantia et incuria esse; quod per patrem et matrem significentur duo propria hominis, unum voluntatis et alterum intellectus, et quod per adhaerere significetur addicare se amori alicujus, ex locis in Verbo alibi potest satis confirmari; sed hoc hujus loci non est. @1. Prima editio: 22.$