9962. `Et erunt super Aharone et super filiis ejus': quod significet tutelam ab infernis, constat a significatione `femoralium' de quibus dicitur quod `erunt super Aharone et filiis ejus' quod sint externa amoris conjugialis, de qua n. 9959, et ex significatione `nuditatum, quas femoralia tegerent' quod sint interiora {1}ejus, quae spurca et infernalia, de qua etiam supra n. 9560; et quia `nuditates' ea significabant, ideo `femoralia quae super Aharone et super filiis ejus' erant pro tutela ab infernis; cum his ita se habet: gens Judaica et Israelitica quoad interiora sua erant in amoribus sui et mundi, ita in amoribus infernalibus prae reliquis gentibus, sed quoad exteriora potuerunt esse in sancto etiam (x)prae reliquis gentibus; quapropter cum in sancto erant occludebantur illis interiora, sic enim per illos potuerunt sancta {2}externa communicari cum caelis, et inde existere conjunctio; aliter prorsus si non occlusa fuissent apud illos interna, quae erant, ut dictum, spurca et infernalia; inde est quod apud illos non fuerit Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae, Ecclesia enim quae Ecclesia, est in internis, quae sunt fidei et amoris, non autem in externis separatis ab illis; externa apud illos erant omnia {3}repraesentativa. 2 Quia nunc per `femoralia' significantur externa amoris conjugialis, in genere externa omnium amorum caelestium, et externa erant quae tegebant interna, {4}ac interna apud illos erant spurca et infernalia, ideo per quod `femoralia (x)essent super Aharone et super filiis ejus' significatur tutela ab infernis; quamdiu enim in externo sancto erant, tectis seu occlusis internis, tamdiu etiam remoti erant ab infernis, (c)et sic in tutela. {5}Quod interna apud gentem Judaicam et Israeliticam fuerint spurca et infernalia, et quod ideo non Ecclesia apud illos fuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, videantur loca citata n. 9320 fin. et n. 9380; quod cum in cultu, fuerint solum in sancto externo, {6} n. 3479, 4293, 4311, 6304, 8588, 9373, (x)9380, et quod {7}interiora tunc (m)fuerint occlusa, n. 8788, 8806.(n) @1 illius amoris$ @2 in externis$ @3 cultus repraesentativi$ @4 quae$ @5 Quod gens Judaica et Israelitica in sancto externo fuerint cum in cultu, occlusis tunc internis, et quod interna eorum fuerint spurca et infernalia, et quoque quod$ @6 i imprimis$ @7 interna in (m)sancto(n)$