9961. `A lumbis usque ad femora erunt': quod significet extensionem illorum, nempe exteriorum amoris conjugialis, quae per femoralia lini significantur, constat ex significatione `lumborum' et `femorum' quod sint illa quae sunt amoris (x)conjugialis, `lumbi' (x)illa quae sunt interiorum ejus, et `femora' quae sunt exteriorum, ita extensio ejus ab interioribus ad exteriora; quod `lumbi' significent interiora illius amoris, est quia supra sunt, et quod `femora' significent exteriora ejus, est quia infra sunt; quae enim supra apud hominem sunt significant interiora, et quae infra sunt significant exteriora; inde est quod in Verbo interiora intelligantur per superiora, ac exteriora per inferiora, videatur n. 3084, 4599, (x)5146, 8325; superiora apud hominem correspondent caelestibus et spiritualibus, quae sunt interiora, ac inferiora correspondent naturalibus, quae sunt exteriora; inde est quod `pedes' significent naturalia, n. 2162, 3147, 3986, 4382, 4938-4952; et quia per `femora' intelligitur pars inferior lumborum, quae spectat pedes, ideo exteriora seu inferiora amoris conjugialis per illa significantur, videatur n. 4277, 4280, {1}at quod `lumbi' in genere significent amorem conjugialem, n. 3021, 3294, 4575, 5050-5062; quod `lumbi' id significent, est ex correspondentia; de correspondentia omnium hominis cum caelo, videantur quae copiose in locis citatis n. 9276 fin. (d)et 9280 ostensa sunt. Dicitur extensio amoris conjugialis ab interioribus ad exteriora, est enim extensio omnium amoris et omnium fidei, seu quod idem, omnium boni et omnium veri, in caelis, {2}nam conjunguntur ibi omnes secundum affinitates quoad vera fidei et quoad bona amoris; talis extensio est in unoquovis caelo; ea 2 extensio quoque {3}est in caelos qui infra sunt, quoniam omnes caeli unum faciunt; immo etiam extendunt se usque ad hominem, ut quoque ille unum faciat cum caelis; haec extensio est quae intelligitur per extensionem a superioribus seu interioribus ad inferiora seu exteriora; superiora seu interiora vocantur caelestia et spiritualia, ac inferiora seu exteriora vocantur naturalia {1}seu mundana. Quod in specie amorem conjugialem, de cujus extensione hic agitur, concernit, est ille fundamentalis omnium amorum, descendit enim ille ex conjugio boni et veri in caelis; et quia conjugium boni et veri est in caelis et facit caelos, ideo est amor vere conjugialis ipsum caelum apud hominem; conjugium autem boni et veri in caelis descendit ex conjunctione Domini cum caelis, quod enim a Domino procedit ac influit in caelos, est bonum amoris, et quod ab angelis ibi recipitur est verum inde, ita verum quod ex bono, seu in quo est bonum; (m)ideo Dominus in Verbo vocatur sponsus et maritus, ac caelum {4}cum Ecclesia sponsa et uxor.(n) Ex his constare potest quam sancta {5}sunt conjugia in caelo {6}, 4 et quam profana {5}sunt adulteria ibi; sunt enim conjugia in se ita sancta ut nihil sanctius, etiam ob illam causam quia sunt seminaria generis humani, et genus humanum est seminarium caelorum, illuc enim veniunt homines qui in mundo vitam angelicam vixerunt; et vice versa sunt adulteria ita profana ut non aliquid profanius, quoniam sunt destructiva caeli et Ecclesiae apud hominem; quod ita sit, videantur quae {7} de conjugiis et de adulteriis n. 2727-2759 dicta et ostensa sunt. Ex his iterum constare potest cur per `nuditates' significentur 5 spurca et infernalia, de quibus in paragrapho praecedente, et cur tam severe interdictum {8}fuit, quod Aharon {9}et filii ejus cum ministrarent, induti essent femoralibus, et quod alioquin morerentur, dicitur enim, Fac illis femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis, a lumbis usque ad femora erunt; et erunt super Aharone, et super filiis ejus, in intrandis illis in tentorium conventus aut {10} accedendis illis ad altare ad ministrandum in sancto, ne portent iniquitatem, et moriantur; statutum saeculi ei et semini ejus post illum. Sciendum itaque quod per amorem conjugialem {11}intelligatur omnis amor caelestis et {12} spiritualis, ex causa, ut supra ostensum est, quia amor vere conjugialis est fundamentalis omnium amorum {13}; qui {14}itaque in illo sunt, etiam in reliquis caeli et Ecclesiae amoribus sunt, nam descendit, ut dictum est, ex conjugio boni et veri (d)in caelis, quod conjugium facit caelum; inde quoque est quod caelum in Verbo comparetur conjugio, et quoque dicatur conjugium; inde quoque patet cur cautum, quod nuditates Aharonis et filiorum ejus in ministrando non apparerent, nuditates enim eorum significabant omnes amores contrarios amoribus caelestibus, {15}qui in genere vocantur amores sui et mundi, quando fines, et sunt amores spurci et infernales. Quod ita sit, homo hodie nescit, ex causa quia in illis amoribus est, et non aliud jucundum percipit quam quod ex illis est; inde {16} est quod cum dicitur amor spiritualis et caelestis, haereat ac nesciat quid sunt, consequenter quid caelum; et fortassis stupescet, cum audit et cogitat quod in amore spirituali et caelesti separato ab amore sui et mundi sit felicitas aeterna, quae ineffabilis. @1 et$ @2 conjunguntur enim$ @3 se extendit ad$ @4 ac$ @5 sint$ @6 i in se$ @7 i prius$ @8 fuerit$ @9 cum filiis$ @10 i in IT$ @11 intelligantur$ @12 i amor$ @13 i, n. 687 [686 intended], 2739, 3021, 4280, 5054$ @14 enim$ @15 qui vocantur amores infernales, et in genere sunt amores sui et mundi, quando fines$ @16 i quoque$