Arcana Coelestia (Potts) n. 9939

Previous Number Next Number See English 

9939. `Et erit super fronte Aharonis jugiter': quod significet repraesentativum amoris Domini in aeternum, constat ex significatione `frontis' quod sit amor, de qua {1} n. 9936, ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus, de qua n. 9806, et ex significatione `jugiter' quod sit in aeternum; quod jugiter sit in aeternum, est quia omnia quae sunt temporis, cum de Domino, significent aeterna, ita quoque jugiter, {2}nam jugiter, quotidie, et semper praedicantur de tempore; inde (d)quoque est quod {3} heri (c)ac hodie, cum de Domino, etiam {4}significent aeternum, n. 2838. @1 i supra$ @2 nam jugiter est quotidie et semper, praedicantur de tempore$ @3 i etiam$ @4 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church