Arcana Coelestia (Potts) n. 9938

Previous Number Next Number See English 

9938. `Quae sanctificabunt filii Israelis quoad omnia dona sanctorum illorum': quod significet cultus repraesentativos remotionis a peccatis, constat ex significatione `donorum' seu munerum, quae praecipue fuerunt holocausta, sacrificia, et minhae apud gentem Israeliticam et Judaicam, quod sint interiora cultus, nam illa repraesentabantur; interiora cultus sunt quae sunt amoris et fidei, {1}et inde condonationes peccatorum, hoc est, remotiones ab illis, quoniam per fidem et amorem a Domino removentur peccata; quantum enim bonum amoris et fidei intrat, seu quod idem, quantum intrat caelum, tantum removentur peccata, hoc est, tantum removetur infernum, tam quod {2}intra hominem quam quod est extra {3}illum; inde patet quid per dona quae sanctificabant, hoc est, offerebant, intelligitur. {4}Quod dona dicta sint sancta, ac donare seu offerre illa dictum sit 2 sanctificare, erat quia repraesentabant sancta; offerebantur enim pro expiationibus, ita pro remotionibus a peccatis, quae fiunt per fidem et amorem in Dominum a Domino. Dicta sunt dona et munera oblata Jehovae, tametsi Jehovah, hoc est, Dominus, non (x)accipit dona seu munera, sed dat unicuivis gratis; usque tamen vult ut ab homine veniant sicut ab (x)ipso, modo agnoscat quod non sint {5}a semet sed a Domino, indit enim Dominus affectionem faciendi bonum ex amore, et affectionem loquendi verum ex fide; sed ipsa affectio influit a Domino, et apparet sicut in homine, ita sicut ab homine, nam quicquid homo facit ex (x)affectione quae amoris, ex vita facit, nam {6}amor est vita cujusvis; inde patet quod quae vocantur dona et munera oblata Domino ab homine, sint in sua essentia dona et munera oblata homini a Domino; et quod dicantur dona et munera, sit ex apparentia; apparentiam hanc vident omnes sapientes corde, sed non ita simplices, {7}at usque horum dona et munera {8}grata sunt, quantum ex ignorantia in qua innocentia, {9}fiunt; innocentia est bonum amoris in Deum, et habitat in ignorantia, imprimis apud sapientes corde, nam qui sapientes corde sunt, illi sciunt et percipiunt quod nihil sapientiae in {10}se sit a se, sed quod omne sapientiae sit a Domino, hoc est, omne boni quod amoris et omne veri quod fidei, et sic quod {11}usque apud sapientes in ignorantia habitet; inde patet quod agnitio ejus rei, et imprimis perceptio ejus, {12}sit innocentia sapientiae. Dona quae offerebantur in Ecclesia Judaica, quae praecipue erant 3 holocausta, sacrificia, et minhae, dicebantur etiam expiationes a peccatis, nam propter condonationes illorum, hoc est, remotiones ab illis, oblata sunt; credebant etiam qui ab illa Ecclesia erant quod peccata sic condonata essent, immo prorsus ablata, nam dicitur post. quam obtulerunt illa, quod condonabitur illis, videatur Lev. iv 26, 31, 35, v 6, 10, 13, 16, 18, 26 [A.V. v 6, 10, 13, 16, 18, vi 7], ix 7, xv 15, 30; sed illi non sciebant quod munera illorum {13}repraesentarent interiora, ita talia quae ab homine fiunt ex amore et ex fide quae ex Domino, et quod haec sint quae expiant, hoc est, removent peccata, et cum remota {14}sunt, quod appareant sicut prorsus remota seu {15} ablata, ut supra in hoc et in praecedenti articulo ostensum est; erat enim gens illa in cultu repraesentativo, ita in cultu (x)externo absque interno, per (m)quem tunc conjunctio fuit caeli cum homine, {16}videantur citata, n. 9320 fin., 9380.(n) @1 ita quoque remotiones peccatorum, nam$ @2 in homine$ @3 hominem$ @4 (m)Quod sanctificare dona sit offerre illa, est quia repraesentabant sancta amoris et fidei, quae sancta sunt quia a Domino, et sic quia Divina(n)$ @5 ab Ipso$ @6 affectio$ @7 quorum$ @8 i usque$ @9 d faciunt i fiant$ @10 illis$ @11 in densa ignorantia sint a se$ @12 est$ @13 repraesentabant$ @14 sint$ @15 i sicut$ @16 videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church