Arcana Coelestia (Potts) n. 9932

Previous Number Next Number See English 

9932. `Sanctitas Jehovae': quod (x)significet Divinum Humanum Domini, et inde omne bonum caeleste et spirituale, constat ex significatione `sanctitatis' quod sit Divinum procedens a Domino, ita quod sit Ipse Dominus quoad Divinum Humanum, a quo omne Divinum in caelis; inde est quod bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum a Domino, et bonum spirituale, quod est bonum {1}amoris erga proximum a Domino, sancta sint, {2}nam Dominus solus est sanctus, et quod procedit ab Ipso est solum sanctum in caelis et in terris, n. 9229, 9680, 9820, et quod sanctum procedens a Domino dicatur Spiritus sanctus, n. 9858, et quod angeli, prophetae, et apostoli dicantur sancti a receptione Divini Veri a Domino, n. 9820, tum quod sanctuarium sit caelum a Divino ibi, n. 8330, 9479; Sanctitas Jehovae dicitur quia Jehovah in Verbo est Dominus, videantur loca citata n. 9373. Quod Sanctitas Jehovae {3}fuerit insculpta bracteae auri (c)ac posita super cidari {4}super fronte Aharonis, {5}fuit causa quia (t)sic erat in conspectu omnis populi, {6} inde sanctum in mentibus eorum cum erant in cultu, et id sanctum correspondebat sancto, quod est in universo caelo, quod est Divinum Humanum Domini, nam hoc, ut dictum est, facit caelum. Quod {7}est in communi aspectu omnis populi et sic regnat in mentibus universaliter, id intrat in omne cogitationis et affectionis, et inde in omne cultus, et afficit {8}illud, n. 6159, 6571, 7648, 8067, 8865; quapropter cum sanctissimum illud fuit jugiter coram oculis, et inde in mentibus regnabat universaliter, sanctificabat illud omnia cultus {9}. @1 fidei$ @2 nam haec sunt quae procedunt a Domino. Quod Dominus solus Sanctus, et quod omne sanctum sit ab Ipso, videatur n. 9229, 9680, 9820; et quod sanctum procedens dicatur Spiritus Sanctus n. 9818; quod angeli, prophetae et apostoli dicantur sancti a receptione Divini boni et veri a Domino, n. 9820; et quod inde sanctuarium sit coelum, quia ibi Divinum Domini, n. 8330, 9479$ @3 esset after auri$ @4 in$ @5 erat$ @6 i ac$ @7 jugiter coram oculis est,$ @8 illa$ @9 i; haec causa fuit, quod sculptura illa in auro, Sanctitas Jehovae, super cidari in fronte Aharonis posita fuerit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church