Arcana Coelestia (Potts) n. 9931

Previous Number Next Number See English 

9931. `Et sculpes super illa sculptura sigilli': quod significet perpetuum et cordibus impressum secundum sphaeram caelestem, constat ex significatione `sculpere' quod sit memoriae imprimere, {1} n. 9841, 9842, ita quoque cordi, nam quod (t)memoriae interiori, quae est vitae, id cordi impressum dicitur; et quia id permanet in aeternum, etiam significatur in perpetuum; et ex significatione `sculpturae sigilli' quod sit sphaera caelestis, de qua n. 9846. Quod dicatur cordibus impressum secundum sphaeram caelestem, est quia illa quae memoriae, imprimis {2}memoriae interiori, quae est liber vitae, n. 2474, impressa sunt, secundum sphaeram caelestem impressa sint; nam homo qui est in bono amoris ex veris fidei, refert caelum, et quoque est caelum in minima {3}forma, videantur (x)citata, n. 9279, 9632, ita quoque illo est forma caelestis; nam secundum formam caelestem omnes societates in caelis ordinatae sunt, quia omnes affectiones boni, et inde cogitationes veri secundum illam fluunt, n. 9877; quod etiam omnia scientifica disponantur in formam caelestem cum homo in amore caelesti est, et quod amor disponat, videatur n. 6690. @1 i de qua$ @2 i quae$ @3 imagine$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church