9833. `Et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, et byssinum': quod significet bonum charitatis et fidei, constat ex significatione `hyacinthini' quod {1} caelestis amor veri, de qua n. 9466, ex significatione `purpurae' quod sit caelestis amor boni, de qua n. 9467, ex significatione `coccinei dibaphi' quod sit bonum spirituale, de qua n. (x)4922, 9468, et ex significatione `byssini' quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 5319, 9469; ita simul illa significant bonum amoris et fidei, hic autem bonum charitatis et fidei, quia praedicantur de regno spirituali, n. 9814. Quod per `hyacinthinum, purpuram, coccineum dibaphum, et byssinum' illa quae amoris seu charitatis et quae fidei significentur, ducit causam ex coloribus (c)eorum; colores enim qui apparent in caelo, trahunt originem ex luce caeli, quae lux est Divinum Verum procedens a Domino, ex Quo omnis intelligentia et sapientia; inde variegationes illius lucis, quae coram visu externo ibi apparent ut colores, sunt variegationes intelligentiae et sapientiae ex veris et bonis quae fidei, charitatis, et amoris; videantur n. 1042, 1053, 1624, 3993, 4530, 4677, 4741, 4742, 4922, 9466; et quod colores ibi, quantum trahunt ex rubro, tantum significent bonum, quantum autem ex albo, tantum significent verum, n. 9467. @1 i sit$