Arcana Coelestia (Potts) n. 9832

Previous Number Next Number See English 

9832. `Et [illi] accipient aurum': quod significet bonum universaliter regnans, constat ex significatione `auri' quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9490, 9510; quod id sit universaliter regnans, significatur per quod aurum intertextum esset ubivis in ephodo, ut constat {1}ex sequentibus in hoc Libro, Expanderunt laminas auri, et concidit in fila, ad faciendum in medio hyacinthini, et in medio purpurae, et in medio coccinei dibaphi, et in medio byssini, Exod. xxxix 3. Universaliter regnans est quod dominans, et sic quod est in omnibus et singulis, videatur n. 5949, 6159, 7648, 8067, 8853-[8858,] 8865. Quod aurum esset intertextum ubivis, erat causa quia per vestes Aharonis repraesentabatur caelum spirituale, n. (x)9814, et in illo caelo, sicut etiam in reliquis, bonum regnat, in caelo intimo bonum amoris in Dominum, in medio bonum charitatis erga proximum, et in ultimo bonum fidei; verum autem quod fidei, introducit ad bonum, et dein producitur ex bono; inde patet quod homo non in caelo sit priusquam in bono est, si modo in veris {2}, quae fidei vocantur, stat solum ante portam, et si ex illis spectat bonum, intrat in vestibulum; si autem ex illis non spectat bonum, non videt caelum ne quidem e longinquo. Dicitur quod homo non in caelo sit priusquam in bono est, quoniam homo dum in mundo est, in se debet habere caelum, ut post mortem intrare possit, nam caelum est in homine, et ex misericordia datur illis qui per vera fidei in charitatem erga proximum, et in amorem in Dominum, hoc est, in bonum, dum in mundo vivunt, se introduci patiuntur. Quod homo non prius in caelo sit quam cum in statu est, ut ducatur a Domino (m)per bonum, videatur n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139. Per bonum intelligitur bonum vitae, et bonum vitae est facere bonum ex velle bonum, et velle bonum est ex amore, nam quod homo amat, hoc vult.(n) @1 in sequentibus hujus Libri$ @2 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church