9812. `Eleazar et Ithamar': quod significet quoad Divinum Naturale, constat ex eo quod filii minorennes Aharonis essent, et per Aharonem repraesentatur Dominus quoad Divinum Caeleste, ideo per filios ejus repraesentatur Dominus quoad Divinum, quod ordine succedit, ita per majorennes Dominus quoad Divinum Spirituale, et per minorennes quoad Divinum Naturale; {1}eo enim ordine succedunt Divina Bona in {2}caelis, immo succedunt ipsi caeli qui in illis bonis sunt; existit etiam unum bonum per alterum, et quoque subsistit. Divinum Bonum Caeleste, quod facit caelum tertium seu intimum, 2 est bonum amoris in Dominum; Divinum Bonum Spirituale, quod facit caelum medium seu secundum, est bonum charitatis erga proximum; et Divinum Bonum Naturale, quod facit caelum primum seu ultimum, est bonum fidei et oboedientiae; ad Divinum Bonum Naturale (t)pertinet etiam bonum civile, quod {3}vocatur justum inter cives, {4}et (d)quoque bonum morale, quod est {5}omnium virtutum quae sunt honesti; illa tria bona {6} ordine consequuntur, {7}sicut finis, causa, et 3 effectus; et sicut finis est anima causae, et causa est omne efficiens in effectu, ita bonum caeleste est anima boni spiritualis, et bonum spirituale est omne in bono naturali; quod est anima, et quod est omne {8} in alio, id ei inest sicut conatus motui, seu sicut voluntas actioni, quod voluntas sit {9}anima et omne in actione, patet, nam cessante voluntate cessat actio; ex his constare potest quomodo se habet cum caelesti, spirituali, et naturali, quod nempe in bono naturali intime erit bonum caeleste, hoc est, bonum amoris in Dominum, quod etiam est bonum innocentiae. @1 hoc$ @2 coelo$ @3 est$ @4 tum$ @5 honestum$ @6 i eo$ @7 quo$ @8 i efficiens$ @9 omni actionis, ita omne quod in actione vivit$