9790. Datum etiam est videre aliquot incolas qui ex viliore sorte erant; visi sunt in veste, in quali rustici in Europa; visus etiam est vir cum sua femina; haec apparebat pulchra statura et gestu decoro, vir similiter; sed quod miratus sum, ille ambulabat magnificus, gressu quasi fastuoso, sed mulier vicissim gressu humili; dicebatur ab angelis quod talis mos in illa tellure sit, et quod viri qui tales, amentur, quia usque boni sunt. Dictum porro quod non liceat illis plures uxores habere, quoniam id contra leges.