Arcana Coelestia (Potts) n. 9789

Previous Number Next Number See English 

9789. `Generationibus illorum a cum filiis Israelis': quod significet aeternum regno spirituali, constat ex significatione `generationum' quod sint aeternum, de qua sequitur, et ex significatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia spiritualis, de qua n. 9340, ita quoque regnum spirituale, nam regnum spirituale Domini in caelis est caelum spirituale, in terris est Ecclesia spiritualis. Quod `generationes' sint aeternum, est quia per illas in sensu interno intelliguntur generationes fidei et charitatis, n. 613, 2020, 2584, 6239, 9042, 9079, ita quae caeli et Ecclesiae, quae aeterna sunt; per `filios Israelis,' de quibus generationes praedicantur, etiam significatur Ecclesia, n. 9340. Quod per `generationes' significetur aeternum, patet a sequentibus locis in Verbo: apud Esaiam, Justitia Mea in aeternum erit, et salus Mea in generationes generationum expergiscere juxta dies antiquitatum, generationes aeternitatum, li 8, 9:

apud eundem, Ponam te in magnificentiam aeternitatum, gaudium generationis et generationis, lx 15:

apud eundem, In aeternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem vastata erit, in perpetuitatem perpetuitatum non transiens per eam, xxxiv 10:

apud Davidem, Consilium Jehovae in aeternum stabit, cogitationes cordis Ipsius in generationem et generationem, Ps. (x)xxxiii 11:

apud eundem, Laudabo nomen Tuum in aeternum et perpetuum; generatio generationi laudabit opera Tua, Ps. cxlv [2,] 3, 4:

apud eundem, Timebunt Te cum sole, et ante lunam, a generatione generationum, Ps. (x)lxxii 5:

apud Moschen, Hoc nomen Meum in aeternum, et hoc memoriale Meum in generationem et generationem, Exod. iii 15;

praeter pluries alibi: dicitur `in aeternum' et `in generationem et generationem,' et `aeternum' praedicatur de Divino Caelesti seu Bono, ac `generatio' de Divino Spirituali seu Vero; sunt enim in Verbo imprimis prophetico plerumque binae expressiones de una eademque re, sicut in locis allatis in aeternum ac in generationem et generationem, et hoc propter conjugium caeleste in omnibus et singulis Verbi; conjugium caeleste est conjugium boni et veri, seu conjunctio Domini et caeli videantur loca citata n. 9263. Continuatio de Prima Tellure visa in Caelo Astrifero


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church