Arcana Coelestia (Potts) n. 9787

Previous Number Next Number See English 

9787. `A vespera usque ad mane coram Jehovah': quod significet jugiter in omni statu, constat ex significatione `vesperae' quod sit finis unius status, de qua n. 8426, et ex significatione `mane' quod sit principium alterius, de qua n. 8427; quod sit jugiter in omni statu, est quia vespera involvit omnem statum umbrae, qui significatur per sequentem noctem, et mane involvit omnem statum lucis, qui significatur per sequentem diem; nam apud Dominum sequentia et futura simul in praesenti sunt, omne enim quod Dominus apud hominem et angelum ordinat, hoc est, providet, est aeternum; ex his constare potest quod per `ordinationem lucernae a vespera usque ad mane' significetur perpetuus influxus boni et veri a Domino jugiter in omni statu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church