9786. `Ordinabit illud Aharon et filii ejus': quod significet perpetuum influxum a Domino, constat ex significatione `ordinare' cum de (x)Domino, Qui repraesentabatur per Aharonem, quod sit influxus, nam omnis communicatio Divini Boni et Divini Veri a Domino, et omnis conjunctio cum Ipso fit per influxum; sunt angeli et homines formae recipientes; quod influxus perpetuus significetur, est quia agitur de ordinatione lucernae a vespera usque ad mane, per quod significatur jugiter et perpetuo; quod a Domino, est quia per Aharonem repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per filios ejus quoad Divinum Verum, de quibus in sequentibus.