9742. `Ad angulum meridiei ad austrum': quod significet quod in luce veri, constat ex significatione `meridiei ad austrum' quod sit ubi verum in luce, de qua n. 9642. Quod atrium ab illo latere esset, erat causa quoniam {1} qui in atrio caeli sunt, hoc est, qui in ultimo caelo, (o)illi in bono fidei sunt, et bonum fidei existit per illuminationem (c)a luce quae a Domino; lux quae a Domino est verum fidei, hoc cum fit voluntatis vocatur bonum fidei; apud illos qui in atrio exteriore sunt, novum voluntarium in parte intellectuali formatur {2}, (o)n. 9596, quod ut formetur, necessum est ut in luce veri sint; inde est quod atrium factum sit `ad angulum meridiei ad austrum' respective ad habitaculum. @1 quia$ @2 formatum est$