9741. `Et facies atrium habitaculi': quod significet caelum ultimum, constat ex significatione `atrii habitaculi' quod sit externum caeli, ita caelum ultimum, sunt enim tres caeli, intimum, medium, et ultimum; intimum repraesentatum est per intimum habitaculi, ubi arca testimonii, medium per habitaculum extra velum, ultimum per atrium, de quo nunc agitur. Hoc caelum dicitur atrium, quia in illo sunt qui in bono fidei et nondum in bono charitatis (o)erga proximum; qui in bono charitatis sunt, illi in caelo medio sunt. Qui in caelo ultimo sunt, {1} quod vocatur atrium, vocantur angelici spiritus; qui in caelo medio, vocantur angeli spirituales; qui autem in caelo intimo, angeli caelestes. [2] Ipsum bonum fidei, quod est bonum caeli ultimi, etiam est atrium, nam per illud introducitur homo in bonum charitatis erga proximum, quod est bonum medii caeli. Sciendum est quod bonum apud hominem faciat caelum ejus, et quod tale ei caelum sit, quale ei bonum {2}; sunt tria bona quae ordine consequuntur, bonum fidei, bonum charitatis erga proximum, et bonum amoris in Dominum; bonum fidei facit caelum ultimum seu primum, ut supra dictum est, bonum charitatis erga proximum facit caelum medium seu secundum, et bonum amoris in Dominum facit caelum intimum seu tertium. [3] Ut melius (o)adhuc sciatur quomodo se habet cum caelis, paucis dicetur: caeli distinguuntur in bina regna, in regnum caeleste et in regnum spirituale, et in utroque regno est internum et externum; in interno regni caelestis sunt qui in bono amoris in Dominum, et in externo ejus sunt qui in bono amoris mutui, in interno autem regni spiritualis sunt qui in bono charitatis erga proximum, et in externo ejus (o)sunt qui in bono fidei, videatur n. 9680; externum utriusque caeli {3} est quod vocatur caelum ultimum seu primum et repraesentabatur {4} per atrium; inde est quod duplex atrium fuerit circa templum, exterius et interius; atrium exterius pro illis qui in externis regni spiritualis, et atrium interius pro illis qui in externis regni caelestis; [4] de duobus illis atriis templi Hierosolymitani {5}, videatur 1 Reg. vi 3, 36; [2 Reg.] xxi 5; de atrio exteriore templi novi {6} apud Ezechielem, xl 17, 31, 34, xlii 1-fin.,et de atrio interiore ibi, xl 23, 28, 32, 44, xlii 3, xliii 5; inde patet quod in ultimo caelo, quod repraesentabatur per atrium exterius templi {7}, sit bonum fidei quod facit illud, et in ultimo caelo, quod repraesentabatur per atrium interius, sit bonum amoris mutui; qui in bono amoris mutui sunt, illi in affectione boni sunt propter bonum, qui autem in bono fidei sunt, illi in affectione veri sunt propter verum, nam bonum dominatur in regno caelesti, verum autem in regno spirituali. [5] Quod caelum ultimum per `atria' significetur, patet a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Ezechielem, Sustulit se gloria Jehovae desuper cherubo super limen domus, et impleta est domus nube, et nubes implebat atrium interius, et atrium plenum erat splendore gloriae Jehovae; et vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius, x 3-5;
quia atrium erat repraesentativum caeli ultimi, ideo implebatur (o)illud nube et splendore gloriae Jehovae, sicut ipsa domus, `nubes' enim et `gloria' est Divinum Verum; quod `nubes' id sit, videatur n. 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8443, et quoque `gloria,' n. 8267, 8427, 9429; `vox alarum' est verum fidei ex bono, n. 8764, 9514: [6] apud eundem, Sustulit me spiritus, et introduxit me in atrium templi interius; cum ecce implevit gloria Jehovae domum; et audivi loquentem ad me e domo, dicentem, Fili hominis, locus throni Mei, et locus volarum pedum Meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israelis in aeternum, xliii 4-7;
ibi templum cum atrio dicitur locus throni Jehovae, et locus volarum (x)pedum Ipsius, quia templum cum atrio repraesentabat caelum; `thronus Jehovae' est {8} caelum spirituale, {9}, {10} n. 5313, 8625, `locus volarum pedum Ipsius' est caelum ultimum. [7] Caelum ultimum etiam per `atrium' et per `atria' significatur {11} in sequentibus his locis: apud Davidem, Beatus quem eligis, et appropinquare facis, inhabitabit atria Tua; saturabimur bono domus Tuae, sancto templi Tui, Ps. lxv 5 [A.V.4];
quod `inhabitare atria' sit inhabitare caelum, patet: apud eundem, Bonus dies in atriis Tuis prae milibus, elegi ad januam stare in domo Dei mei, prae habitare in tentoriis impietatis, Ps, lxxxiv 11 [A.V. 10]:
apud eundem, Plantati in domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabunt, Ps. xcii 14 (A.V. 13]:
apud eundem, Date Jehovae gloriam nominis Ipsius, ferte munus, et venite in atria Ipsius, Ps. xcvi 8:
apud eundem, Laudate nomen Jehovae, laudate, servi Jehovae qui stantes in domo Jehovae, in atriis domus Dei nostri, Ps. cxxxv 1, 2:
{12} apud Esaiam, Colligent frumentum et mustum, comedent et laudabunt Jehovam et qui congregaturi illud bibent in atriis sanctitatis Meae, lxii 9;
in illis locis `atria' caelis ultimis {13}, nam caeli interiores vocantur domus Jehovae et templum Ipsius, n. 3720: [8] apud Johannem, Angelus dixit, Surge et metire templum, et altare, et adorantes in eo, sed atrium quod extra {14} templum ejice foras, et illud non metiaris, quia datum est gentibus, quae civitatem sanctam conculcabunt menses quadraginta duos, Apoc. xi 1, 2;
`templum et altare, et adorantes in eo' sunt Ecclesia et Ecclesiae cultus, `atrium extra {14} templum' est bonum amoris (d)mutui, ut supra dictum, `gentes quibus datum est civitatem sanctam conculcare' sunt mala amoris sui et mundi, quae destruunt Ecclesiam, (o)n. 6306; `menses quadraginta duo' simile cum sex septimanis significant, et sex septimanae simile cum sex diebus unius septimanae, nam sex multiplicati in septem sunt quadraginta duo; `septimana' significat integram periodum, (m)majorem vel minorem, n. 2044, 3845; sex dies qui praecedunt septimum, qui sabbatum, significant priorem Ecclesiam usque ad finem, et novae instaurationem {15}; sabbatum {16} est conjunctio boni et veri, ita Ecclesia, n. 8495, (x)8510, 8890, 8893, 9274.(n) @1 After atrium,$ @2 quale bonum tale ei coelum$ @3 Regni$ @4 repraesentatur$ @5 circa templum Hierosolymae$ @6 circa Templum novum$ @7 circa templum$ @8 quod thronus Jehovae sit$ @9 i Domini$ @10 i videatur$ @11 significantur$ @12 i Et$ @13 coelo ultimo$ @14 intra AIT$ @15 destructionem prioris Ecclesiae et praeparationem ad novam$ @16 i enim$