Arcana Coelestia (Potts) n. 9687

Previous Number Next Number See English 

9687. `Hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino contexto': quod significet ex bono charitatis et fidei, constat ex significatione `hyacinthini, purpurae, coccinei dibaphi, et byssini contexti' ubi agitur de velo, per quod significatur medium uniens inter caelum intimum et medium, quod sint bona amoris et fidei, de qua n. 9671, hic autem bona charitatis et fidei, quia agitur de tegumento, per quod significatur medium uniens inter caelum secundum et ultimum, n. 9686; in caelo enim intimo regnat bonum amoris in Dominum, in caelo autem medio bonum charitatis erga proximum {1}, (o)et in caelo ultimo bonum fidei {2}; inde est quod per `hyacinthinum, (x)purpuram, coccineum (o)dibaphum, et byssinum contextum' bona in (o)illis caelis regnantia significentur. @1 et bonum fidei in Dominum$ @2 bonum fidei altered to verum fidei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church