Arcana Coelestia (Potts) n. 9475

Previous Number Next Number See English 

9475. `Et suffimento aromatum': quod significet ad perceptionem gratam, constat ex significatione `suffimenti' quod sint illa cultus quae grate percipiuntur, prout confessiones, adorationes, preces, et similia, et ex significatione `aromatum' quod sint vera fidei quae grata quia ex bono; odores enim suaves, prout sunt aromatici, significant gratum, et quicquid gratum est, id gratum est ex bono per vera; inde est quod per `suffimentum aromatum' significetur perceptio grata quae est veri ex bono. Aromata, ex quibus suffimentum illud conficiebatur, recensentur, et praeparatio ejus describitur his verbis, Sume tibi aromata, stacten et onychen, et galbanum, aromata, (d)et tus purum; facies illa suffimentum, salitum, purum, sanctum tundes de eo minutim, et dabis de eo ante testimonium in tentorio conventus, sanctum sanctorum erit vobis, suffimentum sanctum erit tibi pro Jehovah, Exod. xxx 34-38;

altare {1}suffitus, et ipsa suffitio, describitur ita, Facies altare suffitionis suffimenti, obduces illud auro puro; dabis illud ante velum quod super arca testimonii ante propitiatorium, ut adoleat super eo Aharon suffimentum aromatum quolibet mane, cum adornaverit lucernas adolebit illud, et inter vesperas, Exod. xxx 1-10, xxxvii 25-fin., xl 26, 27:

et alibi, Cum intrabit Aharon in sanctum, accipiet plenitudinem turibuli prunas ignis desuper altari, et plenitudinem pugnorum suorum suffimentum aromatum tenue; tunc inferet intra velum, ita ut de suffimentum super ignem coram Jehovah, et tegat nubes suffimenti propitiatorium quod super testimonio, Lev. xvi (x)12, 13. 2 Quoniam per suffimentum significabantur talia cultus quae ex bono per vera, ut sunt omnia quae fidei ex bono amoris {2}, ideo ignis ex altari (x)sumebatur, per ignem enim altaris significabatur {3}bonum amoris Divini, n. 934, 4906, 5071 fin., 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852 quapropter {4}cum aliunde ignis desumptus {5}fuit, plaga affecti sunt et mortui, Lev. x 1, 2, seq.; Num. xvii 10-13 [A.V. xvi 45-48]; per ignem enim aliunde, seu ignem alienum, significabatur amor non Divinus. 3 Quod talia quae fidei ex bono amoris et charitatis {6}, {7} prout sunt confessiones, adorationes, et preces, per {8}'suffimenta' significentur constat apud Davidem, Acceptae sunt preces meae, suffimentum coram Te, Ps. cxli 2:

apud Johannem, Quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt ante Agnum, habentes quilibet citharas et phialas aureas plenas suffimentis, quae sunt preces sanctorum, Apoc. v 8:

apud eundem, Angelus habens turibulum aureum, et dati sunt illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super altare aureum quod coram throno; ascendit fumus suffituum e precibus sanctorum, Apoc. viii 3, 4;

quod {9}talia significentur per `suffitus', est causa {10}quia sunt cogitationis 4 et inde oris; quae autem sunt affectionis et inde cordis, significantur per `minham,' apud Malachiam, Ab ortu solis usque ad occasum, magnum erit nomen Jehovae apud gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini Meo, et minhah munda, i II;

et per `holocaustum' apud Moschen, Filii Levi docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in nasum Tuum, et holocaustum super altare Tuum, Deut. xxxiii 10;

suffitus' ibi pro talibus quae sunt cogitationis et oris, ac se referunt ad vera fidei, `minhah' et `holocaustum' pro talibus quae sunt affectionis et cordis, et se referunt ad bona amoris. Inde in opposito sensu cultus ex falsis fidei intelligitur per suffire diis aliis, Jer. i 16, xliv 3, 5; per suffire idolis, Ezech. viii 11, xvi 18; et per adolere suffimenta balibus, Hos. ii 13. @1 suffitionis$ @2 i et charitatis sunt$ @3 amor Divinus$ @4 si$ @5 fuerit$ @6 i sunt$ @7 i et inde gratum.$ @8 suffimentum$ @9 illa quae fidei sunt,$ @10 quia illa sunt intellectus et inde cogitationis et oris, talia sunt preces, adorationes, confessiones, et similia, in Verbo distinguuntur illa ab iis quae sunt voluntatis et inde affectionis et cordis, illa quod illarum dicuntur suffitus, haec autem minchah et holocaustum, ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church