Arcana Coelestia (Potts) n. 9474

Previous Number Next Number See English 

9474. `Aromata oleo unctionis': quod significet vera interna quae boni inaugurantis, constat ex (x)significatione `aromatum' quod sint vera {1}interiora, quae sunt vera boni interni, de qua sequitur, ex significatione `olei' quod sit bonum amoris, ut supra n. 9473, et ex significatione `unctionis' quod sit inauguratio ad repraesentandum; quae enim (t)repraesentarent sancta, illa ungebantur oleo aromatico, et sic inaugurabantur, ut constat ex his sequentibus in {2}Exodo, Sume tibi aromata ex praecipuis, myrrham nobilem, cinnamomum aromaticum, calamum odoratum, casiam, oleum olivae: post facies illud oleum unctionis sanctitatis, unguentum unguenti, oleum unctionis sanctitatis erit; quo unges tentorium, {3} arcam testimonii, mensam, et omnia vasa ejus, candelabrum et vasa ejus, altare suffimenti, altare holocausti, et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus; ita sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum. Et unges Aharonem et filios ejus, xxx 23-31;

quod sancta essent cum uncta, erat quia tunc repraesentabant sancta; unde patet quod unctio esset inauguratio ad repraesentandum. 2 Quod unctio facta fuerit per oleum, erat quia oleum significabat bonum caeleste, et bonum caeleste est bonum amoris a Domino, et inde bonum amoris in Dominum; hoc bonum est ipsum essentiale in omnibus et singulis caeli et vitae aeternae. Quod {4}id oleum per aromatica redderetur odoratum, causa erat ut repraesentaretur gratum, nam odor significat perceptionem, `ac odor jucundus et suavis perceptionem gratam, videatur n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 4748; et quia omnis perceptio boni est per verum, {5}ideo adhibebantur aromata, per quae significant vera interiora, n. 4748, 5621. Paucis adhuc dicetur cur oleum unctionis, et (d)quoque suffimentum, 3 redderentur suaveolentia: oleum, ut supra dictum est, significat bonum amoris, et {6}aroma verum internum; bonum quod amoris non ad perceptionem venit nisi per vera; est enim verum testatio boni, et quoque revelatio boni, et dici potest forma boni; se habet hoc sicut cum voluntate et intellectu apud hominem; voluntas non potest manifestare se nisi per intellectum, nam intellectus excipit bonum voluntatis, (d)et declarat (d)illud {7}; etiam intellectus est forma voluntatis {8}; pertinet etiam verum ad intellectum, et bonum ad voluntatem. Ex his {9} constare potest cur oleum unctionis aromaticum factum sit, et quoque suffimentum, sed differentia est quod aromaticum olei unctionis significet gratum perceptionis internae, at aromaticum suffimenti (x)gratum perceptionis externae; aromaticum enim olei unctionis absque fumo, ita absque apparentia externa odoratum dulcem sistebat, at aromaticum suffimenti cum fumo. @1 interna$ @2 Libro Exodi$ @3 i et omnia vasa ejus$ @4 oleum illud per aromata$ @5 ideo aromata, quae immixta oleo, significabant vera interiora, quod aromata sint vera interiora, videatur$ @6 aromata vera interna$ @7 i, unde perceptio ejus$ @8 i, sicut verum est forma boni$ @9 i nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church