Arcana Coelestia (Potts) n. 9471

Previous Number Next Number See English 

9471. `Et pelles arietum rubrorum, et pelles melium': quod significet externa vera et bona a quibus continentur, constat ex significatione `pellium' quod sint externa, de qua n. 3540, ex significatione `arietum' {1}quod sint spiritualia quae veri, de qua n. 2830, 4170, ex significatione `rubri' quod sit bonum, de qua n. 3300, ita `pelles arietum rubrorum' sunt externa vera quae ex bono, et ex significatione `melium' quod sint bona; quod `meles' id significent, constat ex eo quod in Verbo ubi dicitur de vero etiam dicatur de bono ob conjugium caeleste veri et boni, n. 9263, 9314; {2}inde quia `pelles arietum ruforum' significant externa vera quae ex bono, `pelles melium' significant ipsa bona; {3}quod sint vera et bona a quibus continentur, est quia omnia externa continent interna, quod etiam hic patet ex usu istarum pellium, quod inserviverint tegumentis, pelles melium tegumentis super sanctiora, quam pelles arietum, Exod. xxvi 14; {4} Num. iv 6, 8, 10-12, 14. @1 quod sit spirituale quod est veri$ @2 ideo$ @3 quod significent externa vera et bona a quibus continentur, constat ex usu illorum, quod inserverint pro tegumentis, et pelles melium pro tegumentis super sanctiora quam pelles arietum rubrorum, videatur$ @4 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church