Arcana Coelestia (Potts) n. 9470

Previous Number Next Number See English 

9470. `Et lana caprarum': quod significet bonum inde, nempe ex bono amoris mutui; quod `lana caprarum' id bonum sit, est qui; `capra' significat bonum innocentiae in externo seu naturali homine n. 3519, 7840, ac inde `lana' est verum boni illius; {1}sed quoniam non verum sed bonum significatur, ideo in lingua originali non dicitur lana caprarum, sed solum caprae, sicut etiam alibi, ut iri sequentibus in Exodo, Omnes mulieres sapientes attulerunt netum, hyacinthinum purpuram, coccineum dibaphum, byssinum; et omnes mulieres quas impulit, cor (c)illarum in sapientia, neverunt capras, xxxv 25, 26;

`nere capras' pro texta ex lana caprarum. 2 Quod autem `lana' sit verum ex origine caelesti, quod in se est bonum, constat ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Hoscheam, Dixit, Ibo post amasios meos, dantes panem meum et aquas meas, lanam meam et linum meum: ideo revertar, et accipiam frumentum meum in tempore suo, et eripiam lanam meam et linum meum,ii 5,9;

agitur ibi de Ecclesia perversa, quae ibi `mater'; 'amasii' cum quibus dicitur scortata, sunt qui pervertunt bona et vera, `panis et aquae' sunt bona amoris et vera fidei interna, `lana et linum' sunt eadem sed externa: apud Danielem, Videns fui usque dum throni projecti sunt, et antiquus dierum sedit; vestis ejus sicut nix alba, et crinis capitis ejus sicut lana munda, vii 9;

agitur ibi de vastatione Ecclesiae quoad omne verum fidei, et de restauratione ejus a Domino; vastatio plenaria significatur per quod throni projecti sint; `antiquus dierum' est Dominus quoad bonum caeleste {2} quale fuit in antiquissima Ecclesia, quae Ecclesia caelestis fuit, et in Verbo `antiquum' vocatur; ejus verum externum significatur per `vestem quae sicut nix alba,' et ejus bonum externum significatur per `crinem capitis qui sicut lana munda': similiter apud Johannem, In medio septem candelabrorum similis Filio hominis, caput Ejus et capilli albi sicut lana alba, sicut nix, Apoc. i 13, 14. Tale verum, quod quia est forma boni caelestis, in se est bonum, 4 etiam {3}per `lanam' significatur apud Ezechielem, Damascus negotiatrix tua in vino {4}Chelbonis et lana Zacharis, xxvii 18:

et apud Esaiam, Si fuerint peccata vestra sicut dibapha, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut coccinum, sicut lana erunt, i 18. Quoniam per vestes Aharonis repraesentabantur talia quae sunt 5 regni spiritualis Domini, ita spiritualia quae sunt veri, ideo vestes sanctitatis ejus erant ex lino et non ex lana; linum enim est spirituale verum, lana autem caeleste verum, quod respective est bonum; ob illam causam (x)dicitur apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae, filii Zadochi, quando intrabunt ad portas atrii interioris, vestes lini induent, nec ascendet super eos lana; cidares lini erunt super capite corum, femoralia lini erunt super lumbis eorum, xliv 17, 18;

quod {5} vestes Aharonis non ex lana sed ex lino fuerint, constat {6}ex Lev. xvi 4, 32; ex his constare potest quod `linum' significet verum 6 spirituale quod est verum boni fidei, `lana' autem verum caeleste quod est verum boni amoris; et quoniam illi qui in hoc vero sunt non possunt esse in illo vero, differunt enim sicut lux ex sole, et lux ex stellis; ideo {7}statutum erat quod non indueretur vestis mixta ex lana et lino simul, Deut. xxii 10, 11; quod inter caeleste et spirituale tale discrimen sit, et quod utrumque in uno subjecto non simul sint, videantur citata n. 9277. @1 et quoniam hic$ @2 i et$ @3 After significatur$ @4 Chesbonis AIT, See Volume III p. 143 note 6$ @5 i etiam IT$ @6 in$ @7 dicitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church