Arcana Coelestia (Potts) n. 9305

Previous Number Next Number See English 

9305. `Ad perducendum te ad locum quem praeparavi': quod significet introductionem ab Ipso in caelum secundum bonum vitae et fidei, constat ex significatione `perducere ad locum,' hoc est, in terram Canaanem, quod sit introducere in caelum, per `terram Canaanem' enim {1} significatur Ecclesia, et quoque caelum, n. 1607, 3038, 3481, 3705, 3686, 4447, 5136, 6516; nam per introductionem filiorum Israelis in illam terram repraesentabatur fidelium introductio in caelum; et ex significatione `praeparare' cum de caelo, quod per `terram Canaanem' significatur, quod sit donare (o)id ex misericordia illis qui in bono vitae et fidei sunt, nam illis dicitur caelum praeparatum, ut apud Matthaeum, Tum dicet Rex illis qui a dextris, Venite, benedicti Patri: Mei, tanquam hereditatem possidete praeparatum vobis regnum (c)a fundatione mundi, xv 34:

apud Marcum, Sedere a dextris Meis et a sinistris Meis non est Meum dare sed quibus praeparatum est, x 40:

et apud Johannem, Abeo ad praeparandum locum vobis; et si abivero et praepara vero vobis locum, iterum veniam, et assumam vos ad Me Ipsum ut ubi sum Ego, etiam vos sitis, xiv 2, 3;

`praeparare' enim `caelum' est praeparare illos qui introducendi sunt in caelum, nam secundum praeparationem, hoc est, secundum receptionem boni, donatur caelum; caelum enim est in homine, et locus ei in caelo est secundum statum vitae et fidei in quo est, nam locus ibi correspondet statui vitae, quapropter etiam locus apparet in altera vita {2} secundum statum (o)vitae, ac in se est status, n. 2625, 2837 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381. @1 per terram enim Canaan$ @2 apparens in altera vita est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church