Arcana Coelestia (Potts) n. 9304

Previous Number Next Number See English 

9304. `Ad custodiendum te in via': quod significet Ipsius providentiam et custodiam a falsis mali, constat ex significatione `custodire' cum de Domino, quod sit providentia, nam providentia est providere et prospicere, ita ducere ad bonum et custodire a malo, quoniam {1} a Domino providetur bonum et praevidetur malum, n. 6489, et quia (x)praevidetur malum, etiam custoditur (o)homo ab illo, alioquin provideri bonum nequit {2}; et ex significatione `viae' quod sit verum, de qua n. 627, 2333, 3477, hic etiam falsum, quia dicitur `custodire,' qui enim ducit in vero, is quoque custodit a falso, quia falsum infestat et oppugnat verum; quod sit falsum mali, est quia hoc falsum infestat et oppugnat, non autem falsum non mali quale apud illos qui in bono sunt; de quo falso, et quoque de falso mali, videatur n. 2243, 2408, 2863, 4736, 4822, 6359, 7272, 7437, 7574, 7577, 8051, 8137, 8149, 8298, 8311, 8318 fin., 9258, 9298. @1 nam$ @2 non provideri potest bonum a malo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church