Arcana Coelestia (Potts) n. 9186

Previous Number Next Number See English 

9186. `Argentum pendet secundum dotem virginum': quod significet verum aliud consentiens loco ejus, constat ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, ex significatione `pendere' quod sit substitutio loco prioris, nam qui pendit (x)dotem et non accipit virginem, ille dat aliud pro illa {1}, et ex significatione `dotis virginum' quod sit tessera consensus ad conjunctionem, de qua mox supra n. 9184; quae tessera est verum consentiens bono interiori; (m)nam dos erat quinquaginta argenti data patri (o)puellae, Deut. xxii 29, ita vera (o)initiantia ad plenam conjunctionem; `argentum' enim est verum, ut hic supra ostensum (o)est, et quinquaginta sunt {2} ad plenum, n. 2252, hic vera alia loco priorum (x)et consentientia bono.(n) Quomodo cum his se habet, ex illis quae supra ostensa sunt, patet, quibus hoc addendum est: ut illegitima conjunctio fiat legitima, bonum quod per internum hominem influit {3} a Domino, conjunget sibi verum quod per externum, hoc est, per ejus {4} auditum, intrat; si hoc verum non concordat cum illo bono, tunc loco ejus aliud verum quod concordat seu consentit ad conjunctionem, substituetur. [2] Hoc per exempla illustrari posset, sed quia conjunctio boni et veri in caligine est propter remotionem {5} boni amoris e veris fidei et illius rejectionem {6} post vera, et paene ad tergum, ideo haec res per exempla non {7} illustratior evadet; in genere nemo potest sensum internum Verbi, ita nec res sapientiae angelicae, capere nisi qui scit et intelligit quod omnia et singula in caelo se referant ad bonum et verum, et quod ibi nihil existat nisi ex uno conjuncto alteri; inde est quod in tenebris sint qui separant unum ab altero, nempe verum quod fidei a bono quod charitatis, sicut faciunt illi qui dicunt hominem per solam fidem, seu per solam confidentiam quae fidei, salvari; illi quia referunt omnia ad fidem et nihil ad charitatem, nusquam (t)aliquod capere possunt de rebus caelestibus quae in sensu (t)interno Verbi sunt; sunt enim in tenebris de bono, ita quoque in tenebris de conjunctione boni et veri, consequenter de ipso vero, nam hoc tunc involutum est iisdem tenebris; inde tot et tantae hallucinationes et haereses {8}; [3] qui illustrantur de veris sunt illi pauci qui in doctrina et simul in vita veri sunt. Sciant qui in sola fide sunt quod omnes ideae cogitationis angelorum qui in secundo caelo sunt, et spirituales vocantur, sint ex veris quae facta bona per vitam, et quod omnes ideae cogitationis angelorum qui in tertio caelo sunt, et caelestes vocantur, sint ex bono; et quod hi inde in ipsa sapientia sint, de qua mirabilia, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicentur. @1 qui pendet dat aliud quod aequivalet pro illo$ @2 est$ @3 intrat$ @4 quod per$ @5 rejectionem altered to ejectionem$ @6 ejectionem altered to rejectionem$ @7 non per exempla res$ @8 haereses et hallucinationes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church