9185. `Si renuendo renuerit pater ad dandum eam illi': quod significet si bonum interius non admittit conjunctionem, constat ex significatione `renuere' quod sit non admittere, ex significatione `dare eam illi,' nempe in mulierem, quod sit conjunctio legitima, de qua nunc supra n. 9184, et ex (x)significatione `patris' quod sit bonum, de qua n. 3703, 3704, (x)5581, 5902, 6050, 7499, 8328, 8897, quod sit bonum interius {1}; quia a bono interiore ut {2} patre et a vero interiore ut {2} matre concipiuntur et nascuntur vera et bona exteriora, quae ideo in Verbo vocantur `filii et filiae.' @1 i est$ @2 i a$