9083. `Et bos lapidabitur': quod significet poenam destructi veri et boni in naturali, constat ex significatione `lapidari' quod sit poena destructi veri et boni fidei, de qua n. (x)5156, 7456, 8575, 8799; quod sit in naturali, est quia bos lapidaretur, per quem affectio mali in naturali, (o)quae destruxit, (x)significatur.