9082. `Argentum triginta siclorum dabit domino {1} ejus': quod significet quod internus homo id ad plenum restituet, constat ex significatione `argenti triginta siclorum' quod sit restitutio damni ad plenum per verum, `argentum' enim est verum ex bono, n. 1551, 2954, 5658, 6122, 6914, 6917, 7999, 8932, {2} `triginta' sunt plenum, n. 5335, 7984, et `dominus (o)qui restituet' est internus homo, n. 9069, ita vera fidei ex Verbo, nam illa {3} faciunt vitam {4} inter ni hominis. @1 dominus AI$ @2 i et$ @3 haec$ @4 i fidei$