9035. `Et moritur sub manu ejus': quod significet ut exstinguatur sub intuitione ejus, constat ex significatione `mori' quod sit exstingui, ut supra n. 9026, et ex significatione `sub manu ejus' quod sit sub intuitione, nam per `manum' significatur potentia quae est veri spiritualis, n. (x)5327, 5328, 7011, ita quae est intuitionis, nam intuitio fit ex illo vero et est apperceptio; vera enim sensus litteralis Verbi in memoria naturali hominis reposita formant ibi quasi campum pro intuitione interni hominis in quem influit lux e caelo; ex hoc campo eligit internus homo talia quae concordant cum bono apud se, ut supra dictum est, comparative sicut oculus ex campo hortensi talia quae conducunt usibus vitae suae.