Arcana Coelestia (Potts) n. 9034

Previous Number Next Number See English 

9034. `Et cum percusserit vir servum suum aut ancillam suam [baculo]': quod significet si quis intra Ecclesiam verum scientificum aut affectionem ejus ex propria potentia male habet, constat ex significatione `percutere' quod sit male habere, nam `percutere' praedicatur de damno quocumque; ex significatione `viri,' hic viri ex filiis Israelis, quod sit qui ab Ecclesia, et inde in vero spirituali, quod est verum doctrinae fidei Ecclesiae ex Verbo, de qua n. 6426, (x)6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, (x)7957, 8234, 8805; ex significatione `servi' quod sit verum scientificum, quod est verum Verbi sed sensus ejus litteralis, de qua sequitur; ex significatione `ancillae' quod sit affectio naturalis, ita affectio scientificorum, quia haec sunt in naturali, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, 8993, 8994; (m)et ex significatione `baculi' quod sit potentia naturalis, de qua n. 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, hic propria potentia, quia {1}est servus emptus de qua dicitur ;(n) inde patet quod `cum percusserit vir servum suum seu ancillam suam' significetur si quis intra Ecclesiam male habet verum scientificum Verbi aut affectionem ejus. 2 Quod servus sit {2} verum sensus litteralis Verbi, est quia per `servum' in genere significantur (x)inferiora seu exteriora, quoniam haec inserviunt superioribus seu interioribus, n. 2541, 5161, 5164, 5936, 7143; inde per `servum' significatur naturale, quoniam hoc inservit spirituali, n. 3019, 3020, 5305, 7998, consequenter verum scientificum, quod est sensus litteralis Verbi, nam hoc inservit vero spirituali, quod est sensus interni; verum sensus interni Verbi est idem cum vero genuino doctrinae fidei Ecclesiae. Quomodo verum sensus litteralis Verbi inservit vero {3}spirituali, 3 paucis dicetur: ab homine Ecclesiae primum discitur verum ex sensu litterali Verbi, (m)quod est verum commune accommodatum captui externi hominis, qui est in luce naturali; hoc verum per viam externam, {4}quae est per auditum, recipitur et reponitur in memoria externi hominis, {5}ubi etiam sunt varia scientifica e mundo, n. 2469-2494 ;(n) postea res in hac memoria repositae subjiciuntur visui seu intuitioni interni hominis, qui {6} ex luce caeli videt; ille inde per electionem evocat vera quae concordant cum bono quod a Domino influit per viam animae et quod homo receperat; ibi conjungit Dominus vera bono; vera quae sic conjuncta sunt in interno homine vocantur vera spiritualia, (c)et bonum cum quo vera conjuncta sunt, bonum spirituale; hoc bonum per vera formatum est quod facit vitam spiritualem hominis; ipsa vera ibi vocantur vera fidei et bonum vocatur bonum charitatis; bonum cui sic vera implantata sunt est Ecclesia apud hominem. Ex his patet quomodo vera sensus litteralis Verbi inserviunt 4 formandis veris spiritualibus, in genere formandae fidei et charitati quae faciunt vitam spiritualem {7}, quae vita est affici veris propter bonum, et affici bono ex veris, ac demum affici veris ex bono. @1 dicitur de servo qui emtus est argento, ita proprietas$ @2 i verum scientificum quod est$ @3 sensus spiritualis$ @4 quod AIT $ @5 in qua$ @6 i non ex luce mundi sed$ @7 i hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church