Arcana Coelestia (Potts) n. 9007

Previous Number Next Number See English 

9007. `Percutiens virum et moriatur': quod significet laesionem veri (x)fidei, et inde jacturam vitae spiritualis, constat ex significatione `percutere' quod sit laedere per falsum, de qua n. 7136, 7146, ex significatione `viri' quod sit verum fidei, de qua sequitur, et ex significatione `mori' quod sit jactura vitae spiritualis, de qua n. 5407, 6119, 7494; in sensu enim interno non alia vita intelligitur, at in sensu externo vita naturalis. (m)Quod per laesionem veri fidei pereat vita spiritualis, (t)causa est {1}quia bonum unitum vero facit illam vitam, quapropter cum surripitur verum, cadit bonum, et sic vita spiritualis.(n) [2] Quod `vir' sit verum fidei, est quia in caelo non attenditur ad personam, nec ad aliquid personae, sed ad res a persona abstractas, n. 4380 fin., 8343, 8985; {2}inde non percipiunt virum ubi nominatur in Verbo, nam vir est persona, sed pro illo facultatem ejus ex qua est vir, nempe facultatem intellectualem, et cum hanc, percipiunt verum fidei, nam hoc ad illam facultatem pertinet et illam non modo illustrat sed etiam format; sicut per `virum' in caelo percipitur intellectuale hominis, ita per `hominem' percipitur voluntarium ejus, quia homo est homo ex voluntate, {3}vir autem ex intellectu; et quia voluntas est ipse homo, ideo est bonum amoris `homo,' nam hoc ad voluntatem pertinet, ac illam perficit et facit; quod `vir' sit intellectuale et inde verum fidei, videatur n. 158, 265, 749, 1007, 2517, 3134, 3309 princ., 3459, 4823, 7716, et {4}quod `homo' sit bonum amoris, n. 768, 4287, 7523, 8547, 8988. @1 quia bonum quod est charitas acquiritur per verum, quod est fidei, quapropter quantum laeditur unum tantum laeditur alter, unum alterum sequitur, quia unitum sunt$ @2 proinde$ @3 et vir ex intellectuali, et quia voluntarium est homo, est bonum amoris, nam hoc ad voluntarium pertinet, bonum etiam perficit illud et facit illud, de significatione viri$ @4 de significatione hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church