8911. {1} Ex his quae hactenus dicta sunt, constare potest quomodo se habet cum homine et ejus vita, quod nempe homo talis sit qualis ejus voluntas, et quod talis post mortem permaneat, quia mors non est finis vitae sed continuatio ejus; cum itaque homo talis est, qualis est ejus voluntas, quia, ut supra dictum est, voluntas est ipse homo, idcirco judicari secundum facta significat judicari secundum voluntatem, nam voluntas et factum non discrepant; sunt modo externa vincula, quae sunt timores legis, jacturae honoris, lucri, famae, vitae, quae inhibent; interea in voluntate est factum, et in facto est voluntas; se habet hoc sicut conatus et motus, motus non est nisi quam continuus conatus, nam cessante conatu cessat motus, quare nihil essentiale in motu est conatus; hoc sciunt eruditi, nam est theorema agnitum et confirmatum; conatus in homine est voluntas, et motus in illo est actio, ita vocantur in homine, quia in illo conatus et motus vivi sunt; (x)judicari secundum voluntatem idem est ac judicari secundum amorem, ac quoque idem ac judicari secundum fines vitae, tum judicari secundum vitam, nam voluntas hominis est ejus amor, et est ejus finis vitae, estque ipsissima vita; quod ita sit, constat a Domini verbis prius citatis, quod Qui aspicit mulierem alienam ita ut concupiscat (x)eam, jam adulterium commiserit cum illa in corde suo, Matth. v 27, 28;
tum quod `occidere hominem' non solum sit ita facere, sed etiam velle id facere, quod significatur per `irasci et per contumeliis illum afficere,' Matth. v 21; judicatur etiam homo secundum facta, sed non ultra quam quantum et qualiter facta ex voluntate ejus processerunt. @1 A differs considerably from I and is therefore given fully here: (s)Ex his quae hactenus dicta sunt constare potest, quomodo se habet cum homine et ejus vita, quod nempe homo talis sit qualis ejus voluntas, et quod talis post mortem maneat, quia mors est continuatio vitae: cum itaque homo talis sit qualis ejus voluntas, quia ut dictum est supra, ipse homo est sua voluntas, idcirco judicari secundum facta sua, significat judicari secundum voluntatem suam, nam ubi voluntas ibi etiam est factum, sunt modo vincula externa, quae sunt timor legis, jacturae famae, honoris, lucri et vitae, quae faciunt ut non appareant in mundo, et praeterea factum non est nisi quam voluntas, nam nihil essentiale est in facto quam voluntas, (m)se habet hoc sicut conatus et motus, motus non est nisi quam continuus conatus, nam cessante conatu cessat motus, quare nihil essentiale in motu est quam conatus, hoc sciunt eruditi, nam est illis hoc axioma [theorema written first] agnitum et confirmatum; conatus in homine est voluntas, et motus in illo est actio ita vocantur in homine quia in illo conatus et motus vivi sunt:(n) judicari secundum voluntatem idem est ac judicari secundum amorem, et quoque idem est ac indicari secundum fines vitae, imo est idem ac judicari secundum vitam, nam quod vult homo hoc amat et hoc pro fine vitae habet; et inde finis seu intentio est ipsa vita in omni facto: quod ita sit, constat a Domini verbis prius citatis, quod qui aspicit mulierem alienam ita ut concupiscat illam, jam adulterium commiserit cum illa in corde suo, Matth. v 27, 28, quod concupiscere sit velle facere, ita facere, videatur supra; praeter etiam alibi, ubi Dominus docet, quod occidere hominem, non solum sit ita facere sed etiam velle id facere, quod significatur per irasci ei, et contumeli illum afficere, Matth. v 21, judicatur etiam homo secundum facta, sed non ultra quam quantum et qualiter facta ex voluntate ejus processerunt.(s)$