8910. `Non concupisces domum proximi tui; non concupisces uxorem proximi tui, et servum ejus et ancillam ejus, et bovem ejus et asinum ejus, et omne quod proximo tuo': quod significet quod cavendum ab amore sui et mundi, ac ita ne mala quae continentur in praecedentibus praeceptis fiant voluntatis et sic exeant, constat ex significatione `concupiscere' quod sit velle ex amore malo; quod `concupiscere' id sit, est quia omnis concupiscentia est amoris cujusdam, nam nihil concupiscitur nisi ametur, estque ideo concupiscentia continuum amoris, hic amoris sui aut mundi, et est quasi respirationis ejus vita, nam quod respirat amor malus vocatur concupiscentia, at quod respirat amor bonus vocatur desiderium; ipse amor pertinet ad alteram partem mentis quae appellatur {1} voluntas, nam quicquid amat homo hoc vult; concupiscentia autem (o)pertinet ad utramque, nempe tam ad voluntatem quam ad intellectum, sed est proprie voluntatis in intellectu; ex his patet unde est quod per verba, `non concupisces illa quae proximi sunt,' significetur quod cavendum ne fiant voluntatis, nam quae fiunt voluntatis, ea appropriantur {2} homini, quippe {3} voluntas est ipse homo. [2] Creditur in mundo quod cogitatio sit homo, sed bina sunt quae constituunt vitam hominis, intellectus et voluntas; ad intellectum pertinet cogitatio, ad voluntatem affectio quae amoris; cogitatio absque affectione quae amoris non facit aliquid vitae apud hominem, sed cogitatio ex affectione quae amoris, ita intellectus ex voluntate; quod ea bina sint inter se distincta, patet unicuique qui reflectit, ex eo quod homo intelligere (o)et percipere possit malum esse quod vult, et bonum esse quod vel vult vel non vult; ex quibus {4} liquet quod voluntas sit ipse homo, non autem {5} cogitatio nisi quantum in eam ex voluntate transit; inde est quod quae intrant in cogitationem hominis, et non per illam in voluntatem, non immundum reddant illum, sed quae intrant per cogitationem in voluntatem; quod haec {6} immundum reddant hominem {7}, est quia tunc appropriantur illi {8}, et fiunt ipsius nam voluntas, ut dictum est, est ipse homo; quae fiunt voluntatis dicuntur ingredi in cor ejus, et inde egredi, at quae (t)modo sunt cogitationis dicuntur ingredi in os, sed egredi per ventrem in secessum, secundum Domini verba apud Matthaeum, Non quod intrat in os immundum reddit hominem, sed quod egreditur ex ore, hoc immundum reddit hominem; omne quod ingreditur in os in ventrem abit, et in secessum ejicitur; quae vero egrediuntur ex ore ex corde egrediuntur, et haec immundum reddunt hominem; ex corde enim egrediuntur cogitationes malae, homicidia, adulteria, stupra, furta, falsa testimonia, blasphemiae, xv 11, 17-(x)19;
[3] ex his ut ex omnibus reliquis, constare potest qualis fuerat loquela Domini, quod nempe intellecta sint interna et spiritualia, sed expressa per externa seu {9} naturalia, et hoc secundum (x)correspondentias; os enim correspondet cogitationi, sicut etiam omnia quae oris {10}, ut labra, lingua, guttur; et cor correspondet affectioni quae amoris, ita voluntati; quod cordis correspondentia cum his sit, videatur n. 2930, 3313, 3883-3896, 7542; inde `ingredi in os' est in cogitationem, et `egredi ex corde' est ex voluntate; `in ventrem abire et in secessum seu latrinam ejici' est in infernum, venter enim correspondet viae versus infernum, et secessus seu latrina correspondet inferno, {11} infernum quoque in Verbo vocatur `latrina'; inde patet quid significat, quod `omne quod ingreditur in os, in ventrem abeat, et in secessum ejiciatur,' quod nempe sint malum et falsum in cogitationem hominis ab inferno injecta et rursus illuc ablegata; haec non possunt immundum reddere hominem, quia ablegantur, nam homo a cogitare malum non potest desistere sed a facere illud, at ut primum {12} a cogitatione in voluntatem (o)malum recipit, tunc non egreditur sed intrat in illum, et hoc dicitur `intrare in cor'; quae inde egrediuntur immundum reddunt illum, quia quod homo vult, hoc egreditur in loquelam et in actum quantum non vetant vincula externa {13}, quae sunt timor legis, jacturae famae, honoris, lucri, vitae; ex his nunc patet quod per `non concupisces' significetur quod cavendum ne mala fiant voluntatis, et sic exeant. [4] Quod `concupiscentia' sit voluntatis, ita cordis, etiam constat a Domini verbis apud Matthaeum, Audivistis quod veteribus dictum sit, Non moecheris; Ego vero dico vobis quod si quis aspexerit mulierem alienam ita ut concupiscat illam, jam adulterium commiserit cum illa in corde suo, v 27, 28;
per `concupiscere' hic intelligitur velle, et nisi timores, qui sunt vincula externa, inhiberent, facere {14}; inde dicitur quod `qui aspicit mulierem ita ut concupiscat illam, commiserit adulterium cum illa in corde suo.' [5] Concupiscentia mali etiam intelligitur per `oculum dextrum scandalizantem,' et concupiscentia falsi per `manum dexteram scandalizantem' in Domini verbis, etiam apud (x)Matthaeum, Si oculus dexter scandalizaverit te, erue illum et abjice abs te; melius namque erit tibi ut unum membrorum tuorum pereat, et non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam; et si manus (d)dextera tua (x)scandalizaverit te, amputa illam et abjice abs te; melius enim erit tibi ut unum membrorum tuorum pereat, et non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam, v 29, 30;
ex his iterum constat quomodo Dominus locutus est, quod nempe ex Divino, sicut ubivis alibi in Verbo, ita quod interna et caelestia expresserit per externa seu naturalia secundum correspondentias, hic affectionem mali seu concupiscentiam ejus, per `oculum dextrum scandalizantem,' et affectionem falsi seu concupiscentiam ejus per `manum dextram scandalizantem'; oculus enim correspondet fidei, oculus sinister vero fidei, et oculus dexter bono fidei, in opposito sensu malo quod fidei, ita `oculus dexter {15} scandalizans' concupiscentiae mali, n. 4403-4421, 4523-4534; manus autem correspondet potentiae quae veri, manus dextera potentiae veri ex bono, in opposito sensu potentiae falsi ex malo, ita `manus dextera scandalizans' concupiscentiae ejus {16}, n. (x)3091, 4931-4937, 8281; `gehenna' est infernum concupiscentiarum; quisque videre potest quod hic per `oculum dextrum' non intellectus sit oculus dexter, nec intellectum {17} quod ille eruendus sit; tum quod per `manum dexteram' non intellecta sit {18} manus dextera, et quod ea {19} amputanda sit, sed quod aliud quid, quod non sciri potest nisi sciatur quid significatur (o)per `oculum,' in specie per `oculum dextrum, tum {17} quid per `manum' et in specie' per `manum dexteram,' ut et quid {20} per `scandalizare'; nec sciri potest quid per illa significatur nisi ex sensu interno. [6] Quia concupiscentiae sunt quae ex voluntate (o)mala, ita ex corde (o)tali, et ex corde seu voluntate `exeunt homicidia, adulteria, stupra, furta, falsa testimonia, [blasphemiae,]' secundum Domini verba apud Matthaeum xv 19, ita talia quae in praecedentibus decalogi praeceptis continentur; ideo {21} dicitur quod per `non concupisces illa quae proximi sunt' significetur quod cavendum ne mala quae continentur in praecedentibus praeceptis fiant voluntatis, et sic exeant. Quod etiam per `non concupisces illa quae proximi sunt' significetur quod cavendum sit ab amore sui et mundi, est quia omnia mala concupiscentiae ab illis ut a suis fontibus {22} scaturiunt, videatur n. 2045, 7178, 7255, 7366-7377, 7488, 8318, 8678. @1 vocatur$ @2 appropriata sunt$ @3 nam$ @4 his$ @5 et non$ @6 ea$ @7 eum$ @8 homini$ @9 et$ @10 i sunt$ @11 i et$ @12 i illud$ @13 sed quantum vincula externa non vetant altered to sed non plus quam vincula externa non vetant$ @14 agere$ @15 d dexter i illum$ @16 d falsi$ @17 et$ @18 intelligitur$ @19 haec$ @20 tum$ @21 idcirco$ @22 i unice$