8783. `Et etiam in te credent in aeternum': quod significet ut fides veri sit quae permansura, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum a Divino, de qua n. 6771, 6827, 7014, ex significatione `credere' quod sit fides, et ex significatione `in aeternum' quod sit permansurum. Cum hoc ita se habet: verum Divinum non ab aliquo recipitur nisi accommodatum sit ad captum, proinde nisi in forma et specie naturali appareat; mentes enim humanae primum non capiunt nisi terrestria et mundana, et ne hilum spiritualia et caelestia; quare si spiritualia et caelestia nude exponerentur, rejicerentur sicut {1}nihil forent; secundum Domini verba apud Johannem, Si terrena dixi vobis nec creditis, quomodo si {2}dicerem vobis supracaelestia? iii 12;
adhuc minus illi qui ante Domini Adventum vixerunt, qui tandem in tali caecitate fuerunt ut nihil scirent, quia {3}nihil scire volebant, de vita post mortem, de interno homine, de charitate et fide, et de aliqua re caelesti; rejiciebant illa quia aversabantur illa; nam qui terrestria et mundana pro fine habent, {4}hoc est, supra omnia amant, aversantur spiritualia, et paene abhorrent ipsum nomen; similiter paene hodie; eruditi (t)mundi quidem credunt quod illi potius recepturi essent Verbum si caelestia nude exposita fuissent, et si non tam simpliciter scriptum fuisset; sed maxime falluntur; tunc rejecissent illud {5}plus quam simplices, {6}et inibi nullam lucem sed meram caliginem vidissent; hanc enim inducit eruditio humana apud illos qui suae intelligentiae fidunt, et ideo se extollunt super alios; quod talia abscondita sint sapientibus, et revelata infantibus, hoc est, simplicibus, docet Dominus apud Matthaeum xi 25, 26; et Lucam x 21; constat etiam evidenter ex eo quod qui sunt athei et naturalistae, ut vocantur, sint qui eruditi {7}; hoc scit mundus, et hoc sciunt ipsi. @1 nullum$ @2 dixero$ @3 non$ @4 et$ @5 plusquam I$ @6 nam$ @7 i imprimis$